Skip to the text

Articulus 63

  1. De distinctione virtutum moralium. 2. An circa diversas passiones sint diversæ virtutes morales. 3. De numero earum.

  2. DIVERSIFICANTUR præterea virtutes morales secundum formales rationes objectorum, quæ accipiuntur per comparationem ad rationem.1 Ratio enim movet et imperat super appetitivas potentias, quarum objecta sunt quædam appetibilia, quæ secundum diversam motionem a ratione, ponuntur in speciebus diversis. Ratio enim se habet ad illa objecta, sicut movens et agens ad patiens. Agens autem dat speciem patienti. Et ergo secundum quod ratio diversimode accipit bonum aliquod vel refugit malum, sic sunt diversæ virtutes circa objecta, secundum formalem eorum distinctionem. Non ergo est tantum una virtus moralis, sed multæ.

Porro, loquendo de operationibus, non in quantum sunt effectus virtutum, sed materia circa quam, vel objectum : sic virtutes quæ sunt circa operationes, oportet distingui ab his quæ circa passiones versantur. Est enim diversa ratio boni et mali in objectis hujusmodi. Nam in quibusdam operationibus invenitur bonum et malum secundum se ipsas, eo quod bonum et malum sit in eis secundum commensurationem ad alium : ut patet in emptione et venditione atque similibus, in quibus est ratio debiti aut indebiti in ordinatione ad alium. Unde in talibus requiritur virtus quæ dirigat operationes secundum se ipsas. Et hæc nominatur justitia, quæ est proprie semper ad alterum. In aliis autem operationibus reperitur bonum vel malum per commensurationem ad operantem, utpote prout homo bene vel male afficitur in se ipso. Unde in talibus requiruntur virtutes quæ principaliter sunt circa interiores affectus rectificandos, qui animæ passiones dicuntur : quemadmodum temperantia, fortitudo. In quibusdam quoque actibus est corruptio utriusque virtutis, scilicet quæ est circa operationes vel passiones : ut si quis alium ex ira percutiat, in illa percussione est injustitia, quantum ad exterius opus, et corruptio mansuetudinis, quoad interiorem affectum : sicque in uno actu esse possunt multæ deformitates peccati.

Denique omnes virtutes morales quæ circa operationem versantur, conveniunt in quadam communi ratione justitiæ, in quantum videlicet alicui alteri debitum reddunt; sed specifice a se invicem differunt, quoniam debitum non est unius rationis in illis. Aliter enim debetur aliquid superiori, aliterque æquali, et aliter inferiori; aliter quoque ex pacto, aliter ex promisso, atque aliter ex beneficio præstito. Et ita sunt variæ species justitiæ, scilicet religio, pietas, gratitudo, etc.

In exterioribus namque operationibus, constituitur medium rationis secundum convenientiam rei ad rem, et non secundum proportionem rei ad hominis affectum.

  1. Advertendum est insuper, quod quamvis propter diversitatem passionum, necesse sit ponere diversas virtutes morales; non tamen quælibet passionum diversitas sufficit ad diversificandum virtutes. Quum enim virtus moralis in medietate consistat, ideo circa passiones contrarias est una et eadem virtus moralis : ut circa gaudium atque tristitiam, timorem et audaciam. Nam in passionibus contrariis medium secundum eamdem rationem accipitur : quemadmodum etiam in naturalibus inter contraria idem est medium, ut inter album et nigrum ponitur rubeum. Item, passiones diversæ quæ secundum eumdem modum rationi repugnant, puta secundum impulsum ad id quod est contra rationem, vel retractionem ab eo quod est secundum rationem, non requirunt diversas virtutes. Unde diversæ passiones concupiscibilis non spectant ad diversas virtutes morales. Motus enim earum secundum ordinem se consequuntur, quia ad idem ordinantur, videlicet consequendum bonum, vel malum vitandum : ut ex amore oritur concupiscentia, quam sequitur delectatio; ex odio quoque procedit abominatio vel fuga, ex qua consequenter causatur tristitia. Passiones vero irascibilis ad diversa ordinantur : et ergo circa eas sunt diversæ virtutes. Adhuc autem, quemadmodum virtus a ratione, sic passio dependet ab appetitu sensitivo. Ideoque objecta prout diversimode comparantur ad rationem, causant diversitatem virtutum; sed in quantum ad appetitum sensitivum diversimode comparantur, constituunt distinctionem passionum.

  2. Sunt autem, secundum Aristotelem, decem virtutes morales, quæ circa passio-nes versantur, videlicet : fortitudo, quæ est circa maximos timores, ut sunt in periculis mortis; temperantia, quæ est circa delectationes gustus et tactus; liberalitas, quæ est circa mediocres sumptus; magnificentia, quæ est circa maximos sumptus; magnanimitas, quæ est circa spem et desperationem; philotimia, id est virtus honoris mediocris amativa; mansuetudo, quæ est circa iras; amicitia, quæ attenditur in factis; veritas, per quam se unus alii verbis aut factis manifestat; et eutrapelia, quæ est circa ludos, servata decentia in verbis, factis et signis. Prædictis quoque virtutibus addenda est justitia, quæ est circa operationes : et ita erunt undecim virtutes morales.

Footnotes

  1. Quæstio 60. ↩

Chapter 226 of 761