Skip to the text

Articulus 64

  1. An virtutes morales sint cardinales. 2. De numero virtutum cardinalium. 3. Et quæ sint. 4. Quomodo differant. 5. Et de di-visione earum in virtutes politicas, purga-torias, purgati animi, ac exemplares.

  2. VIRTUTES porro morales, sunt quæ continent rectitudinem appetitus, videlicet quæ dant homini non solum facultatem bene operandi, sed etiam usum.1 Tales autem sunt virtutes cardinales, id est principales. Nunc enim intelligitur nomine virtutis, virtus humana. Virtus enim theologica est superhumana, unde nec cardinalis vocatur.

  3. Sunt autem quatuor virtutes cardinales, tam ex parte principiorum formalium, quam subjectorum. Principium namque formale virtutis humanæ est bonum rationis, quod consideratur dupliciter : Primo, prout in ipsa ratione consistit, sicque prudentia virtus est cardinalis. Secundo, prout ordo rationis aliis applicatur : vel circa operationes, et sic erit justitia; vel circa passiones, et tunc erunt duæ virtutes cardinales. Quædam enim est passio quæ vehementer impellit ad aliquid rationi contrarium, propter quod refrenatione eget : et circa illam est temperantia. Alia est passio quæ valde retrahit ab eo quod ratio dictat, quemadmodum timor periculorum magnorum, unde animus firmari eget: propter quod ponitur fortitudo. Subjectum quoque prædictarum virtutum est quadruplex. Quædam enim est in rationali per essentiam, puta prudentia. Rationale autem per participationem triforme est, scilicet: appetitus intellectivus, id est voluntas, in qua est justitia; concupiscibilis, in qua est temperantia; et irascibilis, in qua fortitudo consistit.

  4. Ad has quoque virtutes, et ad subjecta ac rationem earum aliæ reducuntur. Et dicuntur virtutes hæ principales dupliciter. Primo, quia accipiendo eas secundum suas communes rationes, sunt generales ad omnes virtutes, et de ipsis prædicabiles: puta quod omnis virtus quæ facit bonum in consideratione rationis, vocatur prudentia; et omnis virtus quæ facit bonum recti ac debiti in operationibus, nominatur justitia; omnis etiam quæ cohibet passiones deprimentes ac allicientes, dicitur temperantia; et omnis quæ præstat animo firmitatem contra passiones terrentes, est fortitudo. Sic quoque multi tam theologi quam philosophi, de prædictis loquuntur virtutibus. — Alio modo accipiuntur prædictæ virtutes ab eo quod est præcipuum vel difficillimum in unaquaque materia quam concernunt: et sic sunt virtutes speciales; dicunturque cardinales, quoniam aliquid eorum quæ ad rationem virtutis concurrunt, principaliter in eis exsistit. Est enim de ratione virtutis, quod firmiter operetur, et hoc maxime apparet in fortitudine, quæ est circa pericula mortis; item, quod secundum rationem sit, quod potissime competit prudentiæ; item, quod recte agat, quod justitiæ maxime congruit; item, quod modum observet, quod præsertim ad temperantiam spectat.

  5. Porro, si sumantur prædictæ virtutes secundum primam acceptionem nunc positam, sic non sunt distincti habitus virtuosi, sed quædam generales conditiones quæ in omni virtute concurrunt. Sic enim nihil aliud est justitia, quam quædam animi rectitudo per quam homo in unaquaque materia agit quod oportet; prudentia autem est rectitudo discretionis in quacumque materia; fortitudo autem sic sumpta, est firmitas animi in eo quod est secundum rationem; temperantia quoque, dispositio est modum imponens in actu. Sed si secundo modo sumantur, sic sunt speciales distinctique habitus: et sic magis convenienter sumuntur.

  6. Denique, ut narrat Macrobius, secundo super Somnium Scipionis, Plotinus inter philosophiæ professores cum Platone princeps, dividit virtutes in virtutes exemplares, politicas, purgatorias, et purgati animi. Omnes enim virtutes sunt in Deo exemplariter et idealiter: et sic in Deo acceptæ, exemplares vocantur. Unde secundum Plotinum, ratio mentis divinæ in Deo consistens, est exemplaris prudentia, quam imitatur prudentia nostra, si vera exstiterit; temperantia autem in Deo est ipsa conversio divinæ intentionis ad se ipsum reflexa; fortitudo quoque in Deo est immutabilitas ejus; justitia vero in Deo est observatio legis æternæ in suis operibus. Quod igitur Aristoteles decimo Ethicorum negat prædictas virtutes Deo inesse, intelligendum est secundum modum quo sunt circa res humanas.

Prædictæ autem virtutes dicuntur politicæ, secundum quod homini insunt in quantum est animal sociale, prout videlicet bene se habet in rebus humanis gerendis. Sed quia homo conari debet ad aliqualem conformitatem divinorum intellectuum, et Creatoris imitationem: ideo prædictæ virtutes dicuntur purgatoriæ, in quantum prudentia omnia ista mundana contemplatione divinorum contemnit, omnemque animæ cogitationem in divina defigit; temperantia vero ea relinquit quæ corporis usus requirit, quantum natura permittit; fortitudo autem est, ut anima non terreatur propter recessum a corpore et ad superna ascensum; justitia quoque, ut tota anima ad hujus propositi viam consentiat. Virtutes demum purgati animi, sunt eorum qui prædictam perfectionem adepti sunt: quod in hac vita paucissimis perfectis convenit. Sic ergo prudentia est, quæ sola divina intuetur; temperantia, quæ terrenas cupiditates nescit; fortitudo, quæ passiones ignorat; justitia, quæ divinæ menti perpetuo fœdere sociatur, eam imitando.

Footnotes

  1. Quæstio 61. ↩

Chapter 227 of 761