Skip to the text

Articulus 65

  1. De virtutibus theologicis. 2. Quomodo ab aliis differant. 3. Quot sint. 4. Et de ordinibus earum.

  2. BEATITUDO insuper hominis ponitur duplex, videlicet:1 Naturalis, ad quam per virtutes humanas naturaliaque sua principia pertingere potest. Et de ista loquuntur philosophi. Alia est vera et supernaturalis felicitas, quæ in immediata Dei visione consistit. Ad hanc autem homo sine supernaturali Dei adjutorio perduci non valet; sed dantur ei virtutes quibus Deo assimilari potest per gratiam, quæ est divinæ naturæ quædam participata similitudo. Et istæ virtutes dicuntur theologicæ: primo, quoniam Deum habent pro objecto; secundo, quia a solo Deo præstantur; tertio, quoniam sola Dei revelatione in Scripturis traduntur; quarto, quia immediate ordinant ad Deum.

  3. Et quoniam virtutes distinguuntur secundum differentiam objectorum formalem, palam est istas virtutes distingui a moralibus et intellectualibus, quarum objectum est aliquid ab humana ratione cognoscibile vel operabile. Deus vero est objectum virtutum theologicarum, in quantum rationem ac desiderium humanum excedit. Sic autem non est objectum naturalis sapientiæ, sed in quantum per res creatas cognoscibilis exstat.

  4. Denique virtutes theologicæ sunt tres, scilicet: fides, spes, caritas. Ordinatur enim homo ad Deum per intellectum: et sic datur ei fides. Item, per voluntatem: quæ dupliciter se habet ad finem, videlicet tendendo in ipsum, et ipsum tenendo vel amplectendo: quorum primum spectat ad spem, secundum ad caritatem.

  5. Amplius, duplex est ordo, videlicet: generationis, secundum quem imperfectum in eodem præcedit perfectum; et ordo perfectionis, secundum quem digniora priora dicuntur. Fides ergo præcedit spem et caritatem, non quantum ad habitum, quia simul infunduntur, sed quoad actum. Nihil enim potest sperari neque amari, nisi aliquo modo sit cognitum. Caritas vero præcedit fidem et spem secundum viam perfectionis. Est enim forma et radix virtutum et meritorum. Spes autem formata præexigit actum caritatis, sed spes informis præcedit eumdem.

Footnotes

  1. Quæstio 62. ↩

Chapter 228 of 761