Skip to the text

Articulus 66

  1. An aliqua virtus insit a natura. 2. An ex consuetudine operum. 3. An per infusionem a Deo. 4. Et utrum virtus infusa sit unius speciei cum virtute acquisita.

  2. QUIDAM autem, sicut Platonici, asserebant virtutes et scientias animæ esse concreatas.1 Avicenna vero et ejus sequaces, dixerunt nobis esse eas omnino ab extra, videlicet ab influentia intelligentiæ. Aristoteles vero melius dicit secundo Ethicorum, quod sint partim ab intra, partimque ab extra. Nam aptitudo et quædam inchoatio scientiarum et virtutum naturaliter nobis inest; sed perfectio est per exercitium et laborem. Inest enim hominibus a natura quædam habitualis cognitio primorum principiorum, tam in speculandis quam in agendis: et ex natura speciei humanæ. Quidam etiam ex natura individui, id est ex parte complexionis proprii corporis, sunt magis vel minus dispositi ad virtutes atque scientias.

  3. Præterea bonum hominis, quod in virtute consistit, duplici regula mensuratur, videlicet: ratione humana, quæ non est universalis; et lege divina, quæ omnia metitur et ambit. Virtus ergo hominis, cujus mensura vel regula est ratio hominis, per exercitium et assuefactionem potest acquiri: quemadmodum supra de generatione habituum declaratum est. Sed virtus quæ lege divina mensuratur, non est nisi a Deo: sicut superius dictum est in definitione virtutis secundum Augustinum, quod sit qualitas quam Deus operatur in nobis sine nobis. Virtus autem acquisita non necessario corrumpitur per unum peccatum mortale, quemadmodum virtus infusa. Habitui enim non directe opponitur actus, sed habitus.

  4. At vero, quia virtutes adeptæ ex naturali habitu principiorum et naturali potestate causantur, non possunt hominem ad supernaturalem finem, qui est ultima beatitudo, perducere. Naturalis quippe inclinatio voluntatis ad bonum, et intellectus qui est habitus principiorum, sunt quædam seminaria moralium intellectualiumque virtutum, et etiam virtutibus atque scientiis ex eis acquisitis perfectiores; sed ultra suum gradum agere nequeunt, ut ad supernaturalem perfectionem perducant. Ideoque indiget homo virtutibus theologicis, ut dictum est.

  5. At vero virtutes morales infusæ et acquisitæ differunt specifice: Primo, secundum formalem rationem objecti. Objectum enim est circa quod ratio medium statuit: ut in concupiscentiis tactus constituit ratio medium, per temperantiam moderando concupiscentiam. Modus autem in objectis virtutum moralium a ratione impositus, est alterius rationis a modo quem lex divina constituit: sicut in sumptione cibi ac potus, humana ratio hanc ponit mensuram, ut corporis sanitati non noceat, nec rationis actum impediat. Lex autem divina instituit modum, ut etiam caro castigetur et in servitutem spiritus redigatur. Secundo differunt virtutes, eo quod ad diversas naturas vel fines ordinentur. Est enim alia sanitas equi, et alia hominis. Unde virtutes infusæ, per quas ordinatur homo ad hoc quod sit civis Sanctorum et domesticus2

Dei, sunt aliæ a virtute adepta, per quam homo se bene habet in rebus humanis: præsertim quum dicat Philosophus primo Politicæ, quod diversæ sunt virtutes politicæ civium, secundum quod ad diversas politias respiciunt.

Footnotes

  1. Quæstio 63. ↩

  2. Ephes. II, 19. ↩

Chapter 229 of 761