Articulus 67
Utrum virtutes morales consistant in medio. 2. An illud medium sit rei vel rationis medium. 3. An etiam virtutes intellectuales consistant in medio. 4. An virtutes theologicæ quoque consistant in medio.
RATIO demum est mensura virtutum moralium, eo quod ratio mediantibus virtutibus istis partem appetitivam perficiat circa suam materiam, ne debitum ordinem exeat, vel in plus vel in minus; sed secundum dictamen prudentiæ ordinate feratur in suum objectum, manendo in medio inter duo vitiosa extrema, quæ sunt excessus atque defectus. Unde patet quod virtus moralis in medietate consistit.
Porro virtus consistit in medio rationis, quod ratio ponit circa objectum actus moralis. Hoc autem medium, quandoque est etiam medium rei: quando videlicet accipitur per comparationem ad ipsam rem in qua ratio medium ponit, secundum quod res in se ipsa consideratur: quemadmodum in justitia. In operatione enim circa quam versatur justitia, est medium rei, scilicet rectitudo æqualitatis ex ipsa rerum natura, sicut in venditione et emptione. Interdum vero medium est solum secundum rationem: ut in virtutibus quæ moderantur interiores affectus, quorum medium est per comparationem ad nos. Et dicitur solum medium rationis. Non enim potest uniformis mensura omnibus assignari, qualiter passiones suas rectificare debeant: quia non habent se æqualiter ad eas, nisi in communi: quod non sufficit, quum operationes morales versentur circa individua.
Præterea virtutes intellectuales, tam speculativæ quam practicæ, in medietate quadam rationis consistunt. Res enim est mensura veritatis in intellectu, secundum Philosophum decimo Primæ philosophiæ: quia ex eo quod res est vel non est, intellectus verus vel falsus vocatur. Unde excessus virtutis intellectualis, est affirmatio falsa; defectus autem, negatio falsa.
Insuper, ut jam tactum est, medium virtutis est in quantum suam mensuram attingit, nec excedendo, nec deficiendo. Duplex autem est mensura vel regula theologicarum virtutum. Una, ex parte virtutum: et est Deus. Nam fides regulatur secundum divinam veritatem; caritas, secundum divinam bonitatem; spes, secundum magnitudinem divinæ potentiæ et pietatis. Et quoniam ista mensura omnem facultatem humanam excedit, ideo non potest homo tantum Deum diligere, vel in ipso sperare seu credere, ut debet et dignum est. Et idcirco bonitas harum virtutum non est in medio; sed tanto est amplior, quanto ad summum magis acceditur. — Alia vero virtutum theologicarum mensura est, quasi per accidens, et ex parte nostra. Debemus namque ferri in Deum per spem, fidem, et caritatem: et si non quantum debemus, tamen quantum valemus secundum nostræ conditionis mensuram. Et hoc modo sunt prædictæ virtutes media quædam inter duo vitia: ut fides inter contrarias hæreses, et spes inter desperationem et præsumptionem: quæ medietas non est ex parte objecti, sed subjecti.
Chapter 230 of 761