Articulus 68
An virtutes morales sint connexæ. 2. An esse valeant sine caritate, 3. vel caritas sine eis. 4. An fides et spes esse queant sine caritate, 5. aut caritas absque eis.
SUNT autem virtutes morales quæ perfectæ virtutes sunt, et secundum communem statum hominem perficiunt, concatenatæ atque connexæ.1 Quum enim discretio pertineat ad prudentiam, rectitudo ad justitiam, moderantia ad temperantiam, firmitas animi ad fortitudinem: non potest aliqua virtus moralis esse sine istis virtutibus. Nulla enim virtus moralis est perfecta nisi discretio adsit, et recte ac firmiter operetur, et modum ac temperiem servet. Aristoteles quoque sexto Ethicorum istud testatur et probat, eo quod nulla virtus moralis sine prudentia queat haberi, quemadmodum sæpe præhabitum est. Prudentia autem, ut paulo ante ostensum est, non inest nisi virtuosis hominibus, qui passionibus dominantur, nec eas vel in particulari sequuntur: quod esse non potest nisi habeantur aliæ virtutes morales passionum reformatrices. — Verumtamen quædam sunt virtutes morales hominem perficientes secundum statum aliquem eminentem, ut magnificentia, magnanimitas: et tales non semper actualiter simul habentur cum ceteris, sed in potentia propinqua. — Denuo istud elucescit ex hoc quod materia omnium virtutum moralium est sibi connexa. Omnes enim passiones ex amore et odio prodeunt, et ad delectationem vel tristitiam terminantur. Hoc autem materiis habituum intellectualium non convenit. Ideoque virtutes morales sibi connexæ sunt, non autem intellectuales virtutes.
Præterea virtutes morales, secundum quod ad naturalem finem disponunt, ex consuetudine et humana potentia adipisci possunt: et sic sine caritate haberi queunt, sicut in multis paganis fuerunt. Sed sic non habent perfectam rationem virtutis: non enim perficiunt hominem simpliciter, id est ad veram felicitatem. Et ergo prout hominem ad supernaturalem felicitatem seu finem disponunt, non nisi a Deo habentur, nec sine caritate: imo nec sine gratia possidentur.
Denique caritas sine virtutibus moralibus non habetur. Omnes enim virtutes, simul cum caritate infunduntur: quoniam Deus non agit minus perfecte in actibus gratiæ, quam in processu naturæ. Videmus autem in naturalibus, quod unumquodque habens aliquod activum principium ad propriam actionem, habet ea quæ necessaria sunt ad exsequendum illum actum : sicut in homine sunt membra carnis, et organa sensuum, sine quibus actus rationis perfici nequit. Caritas autem est virtus mentem Deo conjungens : quæ conjunctio esse non valet, nisi vitia expellantur passionesque reformentur : ad quod virtutes morales sunt necessariæ. Unde qui caritatem per peccatum mortale amittit, omnes virtutes morales infusas perdit. — Nihilo minus virtutes acquisitæ quandoque facilius agunt et delectabilius exsequuntur suos actus, quam quædam virtutes infusæ : sicut evidenter apparet in multis qui caritatem habent, et tamen aliarum virtutum actus non delectanter, sed difficulter et laboriose producunt. Cujus causa assignatur : nam in virtutibus acquisitis contraria dispositio per exercitium actuum tollitur antequam habitus acquiratur ; sic autem non est in virtutibus infusis.
At vero fides et spes dupliciter accipi possunt, videlicet : Secundum esse imperfectum, prout scilicet actum suum producunt, sed non secundum debitas circumstantias virtutum : et sic non sunt proprie virtutes, quia ad virtutem exigitur ut nedum bona agat, sed et bene. Fides autem et spes sine caritate non possunt debito modo in Deum tendere, quoniam caritas omnes virtutes ordinat ad supernaturalem finem. Potest tamen homo per fidem Deo credere, et per spem futuram beatitudinem exspectare, sine caritate; sed non sunt hi actus perfecte virtuosi, quia secundum Augustinum, omnis rectus motus voluntatis ex recto amore, id est gratuita caritate, procedit. Itaque fides et spes alio modo sumuntur secundum esse completum, videlicet secundum quod actum suum perfecte agere possunt : et sic sine caritate non adsunt.
Porro caritas non solum importat Dei amorem, sed etiam amicitiam : quæ redamationem et mutuam communicationem includit, ut dicitur octavo Ethicorum. Unde et Scriptura testatur : Qui manet in caritate, in Deo manet, et Deus in eo.2 Hæc autem redamatio seu familiaris conversatio inter Deum et hominem, nunc inchoatur per gratiam, et in futuro complebitur per gloriam : quorum utrumque per fidem et spem tenetur. Ideoque, sicut unus homo cum alio non potest habere amicitiam, si de ejus familiaritate discredat vel diffidat; sic nec ad Deum potest haberi caritas sine fide et spe, per quas quis credat et speret ad Dei communicationem amicabilem pervenire. Sic ergo caritas sine fide et spe non habetur.
Footnotes
Chapter 231 of 761