Skip to the text

Articulus 69

1. De œqualitate virtutum moralium. 2. De diversa comparatione earumdem. 3. De comparatione virtutum theologicarum ad invicem.

  1. PRUDENTIA vero quum sit quodammodo aliarum virtutum moralium causa, quasi dirigens eas, est eis præstantior;1 et virtutes morales quo ei magis propinquant, eo perfectiores consistunt. Unde post prudentiam, quæ est in ratione, sequitur justitia, quæ est in voluntate; et post eam fortitudo, quæ est in irascibili. Post hanc quoque temperantia ponitur, quæ est in concupiscibili. Virtutes vero ejusdem speciei eo modo possunt esse majores et minores, quo modo intendi possunt atque remitti, scilicet secundum participationem subjecti, vel ex parte temporis, seu diversorum quibus insunt, prout unus homo est magis dispositus ad quasdam virtutes, quam alius. Virtus tamen moralis secundum se ipsam non est major vel minor; sed quandocumque inest, ad omnia se extendit quæ sub suo continentur objecto : quod de arte atque scientia non contingit. Propterea dixerunt Stoici, ut refert Simplicius, quod virtus non recipit magis ac minus, ut scientia et ars, sed consistit in maximo. Non tamen oportet quod omnis qui dicitur virtuosus, sit in summo virtuosus, ut putabant Stoici; sed sufficit, secundum Philosophum, quod attingat medium, vel prope illud.

  2. Amplius, virtutes non sunt æquales in eodem subjecto secundum dignitatem specificam. Sed secundum participationem subjecti sunt æquales, non secundum quantitatem, sed secundum proportionem: quemadmodum digiti unius manus æqualiter crescunt, non secundum quantitatem, sed secundum proportionem. Hujus autem æqualitatis virtutum eadem ratio est, quæ est ratio connexionis earum. Oportet enim generales conditiones virtutum in omni virtute æqualiter secundum proportionem concurrere, et medium rationis in ipsis consistere. Tamen ex parte subjecti, unus est alio ad quasdam virtutes habilior. — Porro illa virtus vel habitus est simpliciter dignior, cujus objectum est nobilius. Objectum autem virtutum intellectualium nobilius est objecto virtutum quæ partem appetitivam perficiunt, et morales vocantur. Ratio enim seu intellectus apprehendit aliquid in universali, sed appetitus tendit in rem esse particulare habentem. Nihilo minus virtutes morales per comparationem ad actum sunt perfectiores virtutibus intellectualibus, secundum quid, in quantum videlicet appetitus alias movet potentias. Et quoniam de ratione virtutis est esse principium actuum, ideo ratio virtutis potius competit habitibus moralibus quam intellectualibus. Virtutes quoque morales ad intellectuales finaliter ordinantur, et maxime ad sapientiam: et idcirco intellectuales sunt digniores.

Insuper, inter omnes virtutes morales est justitia præclarissima. Est enim in nobiliori subjecto quam aliæ, quum sit in voluntate, et aliæ in appetitu sensitivo. Est quoque rationi atque prudentiæ magis vicina; et post eam, fortitudo, quæ passionem moderatur in difficillimis rebus, videlicet periculis mortis. Item objectum justitiæ, scilicet operatio, est latius quam passio, circa quam sunt ceteræ virtutes morales: nam per operationem ordinatur homo non solum in se, sed etiam quoad alios. Sunt tamen aliquæ virtutes morales secundum quid perfectiores justitia, quoniam ornant eam: quemadmodum accidens prout substantiam perficit, secundum quid excellit substantiam, non tamen simpliciter. Unde secundum Philosophum, liberalitas et magnanimitas sunt ornamenta virtutum. — Denique, inter virtutes intellectuales sapientia summa est: nam objectum ejus dignissimum est: considerat enim altissimam causam, videlicet Deum. Et quoniam per causam de effectu judicandum est, atque per causam superiorem de inferioribus causis; idcirco sapientia de aliis virtutibus intellectualibus judicat, tanquam architectonica, id est præstantissima omnium. Nam prudentia ea considerat per quæ ad felicitatem pervenitur. Sapientia autem circa felicitatis objectum versatur: et ergo propinquior est beatitudini quam ipsa prudentia. Unde Philosophus ait secundo Cœli, quod magnum est de rebus cœlestibus aliquid scire, quamvis topica debilique ratione. Et primo de Partibus animalium asserit, quod magis amabile est de rebus divinis parum quid nosse, quam de ignobilioribus multa.

  1. At vero, inter virtutes theologicas caritas eminet: non quod sit circa objectum nobilius, quum immediatum objectum virtutum theologicarum sit unum, scilicet Deus; sed quoniam habet se ad illud objectum propinquius atque perfectius quam aliæ duæ. Spes enim et fides distantiam a Deo includunt, quoniam fides est de non visis, spes de non habitis; sed caritas unionem amoris includit, et amantem amato conjungit, sicque per caritatem habetur dilectus aliquo modo a diligente. Et sciendum, quod eorum quæ sunt supra hominem, dignior est dilectio quam notitia; eorum vero quæ infra hominem sunt, cognitio melior dilectione consistit. Dilectio enim tendit in rem secundum quod in se ipsa est; sed cognitio, prout est in ipso cognoscente. Res autem superiores habent dignius esse in se quam in nostro intellectu; sed inferiora, quæ in se mutabilia vel corruptibilia sunt, in intellectu habent esse universale atque perpetuum.

Footnotes

  1. QuæSTIO 66. ↩

Chapter 232 of 761