Skip to the text

Articulus 70

  1. An post hanc vitam remaneant virtutes morales, 2. vel intellectuales, 3-6. et theologicæ, vel aliquid harum.

  2. AUGUSTINUS demum libro de Trinitate narrat, quod Tullius dixit virtutes cardinales post hanc vitam non remanere, sed sola veritatis cognitione homines in alia vita beatos consistere.1 Sed Augustinus oppositum dicit. Advertendum ergo, quod in prædictis virtutibus est aliquid materiale ex parte objecti, prout sunt circa passiones vel operationes quæ in vita futura non erunt, scilicet concupiscentiæ et timores, emptiones, etc. Et quoad hoc non remanebunt virtutes istæ. Aliud est in ipsis quasi formale, videlicet ordo rationis appetitum dirigentis. Et quoad hoc perfectissime erunt in patria: nam uniuscujusque ratio perfectissima erit. Vis quoque appetitiva penitus rationis sequetur imperium, eruntque omnia Deo perfecte subjecta. Itaque erit in alia vita, seu patria, prudentia sine periculo errorum, temperantia sine rebellione libidinum, fortitudo sine molestia tolerandorum. Fortitudo autem et temperantia non erunt perfecte in anima nisi post resurrectionem; sed prudentia atque justitia in patria manent, et sunt ante resurrectionem illam.

  3. Insuper, virtutes intellectuales post vitam hanc remanent. Nam intellectus possibilis est specierum locus et conservatio, secundum Philosophum: et sic formæ intelligibiles in anima separata manent. Species autem sunt causæ formales habituum horum: et igitur simul manent, sed non secundum eumdem modum operandi, quemadmodum nec virtutes.

  4. Denique fides esse non potest perfecta cognitio, quia de ratione ipsius est imperfectio, quum sit argumentum non apparentium.2 Et secundum Augustinum, fides est credere quod non vides. Cognitio autem imperfecta est tripliciter, scilicet: Ex parte objecti: sicut cognitio vespertina angelorum differt a cognitione eorum matutina, secundum perfectum et imperfectum ex parte objecti. Nam matutina est de rebus secundum quod sunt et videntur in Verbo; vespertina vero, secundum quod habent esse in se ipsis. Secundo, ex parte medii: ut conclusio quæ procedit ex medio demonstrativo, est perfecta respectu ejus quæ est ex medio probabili. Tertio, ex parte subjecti: quemadmodum scientia et opinio. Fides vero est imperfecta ex parte subjecti seu cognoscentis; visio autem seu felicitas est perfecta ex parte videntis. Unde patet, quod fides post hanc vitam non manet cum beatitudine in eodem subjecto.

  5. Conformi quoque de causa spes non manet in patria: includit enim imperfectionem in se, puta motum tendentem in aliquid. In patria vero erit perfecta adeptio ejus quod modo speratur: quod est divina fruitio. Sic ergo spes ibi non permanet. Timor etiam servilis in patria non est. Sed timor filialis duos actus sortitur. Primus est, Deum revereri: et quantum ad hoc, manet. Alius est, timere separationem a Deo: et quoad hunc, timor non manet in patria.

  6. Adhuc autem, quidam adstruunt quod aliquid fidei manet in patria, scilicet substantia cognitionis; sed ænigma, id est obscuritas, tollitur; nihil vero spei. Et hoc verum est, si intelligatur de identitate cognitionis divinæ secundum genus. Ipsa enim cognitio quæ nunc est, et visio patriæ, sunt idem in genere. Sed si intelligatur de identitate visionis seu cognitionis secundum numerum vel speciem, tunc verum non erit. Differentia enim propria speciei variat naturam et actum. Fides autem specie differt a visione perfecta. Non ergo eumdem actum habet fides cum felicitate. Sed nihil de spe manet in patria, quum spes sit via et motus ad beatitudinem. Motus autem et via non manet, termino adepto.

  7. Præterea, dum imperfectio non est de ratione rei, tunc res illa potest fieri perfecta, numero eadem perseverans : quemadmodum albedo per intensionem augetur, et homo per augmentum. Caritas vero est amor, de cujus ratione non est imperfectio. Potest namque habiti esse et non habiti, visi et non visi. Ideoque caritas per beatitudinem non evacuatur, sed numero eadem manens perficitur.

Footnotes

  1. QUÆSTIO 67. ↩

  2. Hebr. xi, 1. ↩

Chapter 233 of 761