Articulus 71
An dona distinguantur a virtutibus.
De necessitate eorum.
Utrum sint habitus.
Et quot sint dona.
SCIENDUM quoque, quod aliqui non distinxerunt inter virtutes et dona.1
Sed isti causam dare non valent cur quædam virtutes dicantur dona, et non omnes. Unde ad agnoscendum distinctionem donorum, sequi debemus Scripturam, in qua dona traduntur, non sub nomine donorum, sed spirituum. Sic enim habetur
Isaiæ undecimo : Requiescet super eum spiritus Domini, spiritus sapientiæ, etc.2
Unde patet, quod dona nobis insunt secundum quod dantur ex inspiratione divina, quæ motionem importat ab extrinseco. Mobile autem oportet proportionari suo motori; et quo motor est altior, tanto dignior dispositio est necessaria mobili, ut a motore bene moveatur. Virtutes autem humanæ perficiunt hominem secundum quod natus est per rationem moveri in agendis. Oportet ergo hominem per altiores perfectiones disponi, quatenus a Spiritu Sancto sit bene mobilis. Et hæ perfectiones dona vocantur, non solum quia a Deo præstantur, sed quoniam reddunt hominem bene mobilem ad ea ad quæ inspiratio divina inclinat. Unde Philosophus capitulo de Bona fortuna, ait : In his quæ per divinum instrumentum moventur, non expedit consiliari secundum rationem humanam, sed quod sequantur interiorem instinctum. Moventur namque a meliori principio, quam ratio sit humana. Et ideo dicitur, quod dona perficiunt hominem ad altiores actus, quam sint actus virtutum. — Interdum tamen dona nominantur virtutes, secundum communem rationem virtutis; sed dona superaddunt communi rationi virtutis quamdam eminentiam, in quantum sunt quædam divinæ virtutes hominem perficientes prout movetur a Deo : quod concernit virtutem heroicam, per quam homo divinus efficitur.
- Elucescit proinde, quod dona sunt homini in illis necessaria in quibus non sufficit rationis instinctus, sed requiritur instinctus divinus. Homo autem perficitur a Deo naturali lumine intellectus, et supernaturali perfectione theologicarum virtutum. Per primam autem perfectionem potest homo proficere ad finem suæ speciei connaturalem, non autem ad supernaturalem felicitatem, ut sæpe ostensum est. Pariformiter secunda perfectio imperfecte habetur in via : nam imperfecte Deum cognoscimus atque diligimus. Et ergo nisi anima per Spiritus Sancti instinctum adjuvetur et excitetur, non potest prompte et bene exsequi quæ divinæ sunt voluntatis. Ideoque dona necessaria sunt.
Unde Apostolus dicit :3 Quicumque spiritu Dei aguntur, hi filii sunt Dei. Et in Psalmo : Spiritus tuus bonus deducet me in terram rectam.4 — Dona autem excedunt communem perfectionem virtutum, non quantum ad genus operis, sicut consilia, sed quoad modum agendi. Non enim sic perficitur homo per quascumque virtutes in ordine ad ultimum finem, quin semper moveri indigeat superiori instinctu Spiritus Sancti.
Insuper, virtutes morales appetitum perficiunt, secundum quod influxum seu directionem rationis participant. Sicut ergo virtutes morales se habent ad vim appetitivam per comparationem ad rationem; sic dona se habent ad hominem in comparatione ad Spiritum Sanctum. Quemadmodum ergo virtutes morales sunt habitus appetitum stabiliter perficientes ad obediendum rationis imperio; sic dona sunt habitus quibus perficitur homo ad obediendum Spiritui Sancto. Et non sunt solum actus vel passiones, sed manent in homine: nam et Spiritus Sanctus non manet in homine nisi per dona sua. Sed dona manentia sunt habitus. Dicitur autem Spiritus Sanctus propter dona sua manere in nobis, quemadmodum Joannis quartodecimo scribitur de Spiritu Sancto:5 Apud vos manebit, et in vobis erit.
Adhuc autem, sicut virtutes sunt in viribus quæ sunt principia actuum humanorum, scilicet in intellectu et appetitu; ita et dona sunt in illis potentiis quæ a Spiritu Sancto possunt moveri, scilicet in intellectu et appetitu. Omnes enim vires humanæ a Spiritu Sancto moveri possunt.—Ratio autem seu intellectus est duplex, scilicet practica et speculativa: estque in utraque apprehensio veritatis, quæ pertinet ad inventionem et judicium de veritate. Ad apprehensionem autem veritatis perficitur ratio speculativa per donum intellectus, practica vero per donum consilii. Sed ad recte judicandum perficitur ratio speculativa per donum sapientiæ, practica autem per scientiam.— Potentia autem appetitiva in his quæ ad alterum sunt, perficitur per donum pietatis; in his vero quæ ad se ipsum sunt, perficitur duplici dono, scilicet fortitudine contra terrorem periculorum, et timore contra blandimenta concupiscentiarum, quemadmodum scriptum est: Confige timore tuo carnes meas. Itaque dona ad omnia se extendunt ad quæ se extendunt virtutes intellectuales et morales.6
Footnotes
Chapter 234 of 761