Articulus 72
1. An dona sint connexa. 2. An maneant in patria. 3. De comparatione eorum ad invicem, 4. et ad virtutes.
SICUT itaque per virtutes morales perficiuntur animæ vires ad regimen rationis; sic per dona perficiuntur potentiæ animæ ad obediendum instinctui Spiritus Sancti. Quemadmodum ergo virtutes morales connexæ sunt in prudentia, sicut ostensum est; sic dona quoque in caritate connectuntur: et qui caritatem habet, omnia dona Spiritus Sancti habet, nec sine caritate aliquod donum habetur. Verumtamen sapientia atque scientia, quandoque sumuntur pro gratiis gratis datis, videlicet prout aliquis sic abundat in agnitione divinarum humanarumque rerum, quod alios possit docere, et adversarios confutare: et sic non sunt connexa, nec cunctis communia. Alii enim datur sermo sapientiæ, alii sermo scientiæ.1 Nunc vero sumuntur pro perfectionibus quibus disponitur mens humana ad sequendum Spiritus Sancti instinctum in divinorum seu humanorum notitia. Unde constat, quod sine gratia non habentur, quando sunt proprie dona.
Præterea dona remanebunt in patria perfectissime secundum essentiam, sicut Ambrosius in libro de Spiritu Sancto testatur; non autem remanebunt secundum easdem operationes, neque secundum eamdem materiam. In patria quippe erit omnis Beatus perfectissime Deo subjectus atque a Spiritu Dei permobilis. Sed non erunt tunc tentamenta et adversitates, contra quæ dona nunc dantur et valent, secundum Gregorium. Itaque dona manebunt in patria proportionabiliter, sicut virtutes cardinales, de quibus præhabitum est.
Porro dignitas donorum dupliciter consideratur: primo, simpliciter, et ex parte actionum; secundo, quoad aliquid, et ex parte materiæ. Unde sicut virtutes intellectuales simpliciter præferuntur moralibus (secundum ostensa), et in virtutibus intellectualibus contemplativæ sunt præstantiores activis; sic sapientia, intellectus, scientia atque consilium, præferuntur pietati atque timori et fortitudini. Pietas quoque præfertur fortitudini, et fortitudo timori. Sed quoniam fortitudo et consilium circa ardua sunt, scientia vero et pietas circa communia; ideo secundum quid, id est ex parte materiæ, fortitudo consiliumque, scientiæ præferuntur ac pietati. Unde patet, quod ordo dignitatis donorum respondet ordini enumerationis, vel simpliciter, vel secundum quid. Sic enim enumerantur Isaiæ undecimo: Requiescet super eum spiritus Domini: spiritus sapientiæ et intellectus, spiritus consilii et fortitudinis, spiritus scientiæ et pietatis, et timoris Domini.2
Denique tria sunt genera virtutum. Sunt enim virtutes theologicæ, quæ mentem Deo conjungunt; et intellectuales, quæ rationem adornant; morales quoque, quæ appetitum perficiunt. Sed dona perficiunt omnes vires animæ, ut motioni Spiritus Sancti prompte obediant. Videatur igitur similis comparatio donorum ad virtutes theologicas, qualis est comparatio virtutum moralium ad intellectuales. Quemadmodum ergo virtutes intellectuales moralibus præferuntur, et regulant eas; sic virtutes theologicæ anteponuntur donis, et regulant ea. Ceteris vero universis virtutibus dona sunt præstantiora. Aliæ enim virtutes, vel rationem perficiunt, vel certe appetitum in ordine ad rationem; dona vero perficiunt omnes animæ vires in ordine ad Spiritus Sancti instinctum. Sed ad altiorem motorem disponitur mobile per dispositiones eminentiores. Tamen secundum viam generationis virtutes morales et intellectuales dona præcedunt. Nam per hoc quod homo bene se habet ad rationem, disponitur ad Spiritus Sancti infusionem.
Footnotes
Chapter 235 of 761