Articulus 73
De distinctione beatitudinum a donis atque virtutibus. 2. An præmia spectent ad vitam istam. 3. De numero beatitudinum. 4. Et de convenientia præmiorum earum.
BEATITUDO porro est ultimus finis vitæ humanæ. Beatitudo quoque quodammodo habetur per spem, in quantum aliquis bene movetur ad felicitatem per operationem virtutum, et præsertim donorum, quæ ad supernaturalem finem perducunt. Ideo beatitudines a donis atque virtutibus differunt, non sicut habitus, sed ut actus a virtute et donis procedentes.
Denique spes felicitatis futuræ dupliciter potest nobis inesse, videlicet: per modum dispositionis ad eam, quæ est meritum ad eam præparans; et per quamdam inchoationem seu degustationem, sicut in viris sanctis atque perfectis. Ea igitur quæ per modum meriti in beatitudinibus collocantur, sunt præparationes ad beatitudinem inchoatam et imperfectam. Quæ vero ponuntur ut præmia, possunt esse, vel beatitudo perfecta, et ita concernunt vitam futuram; vel inchoatio perfectæ beatitudinis, et sic spectant ad vitam præsentem.
Præterea triplicem beatitudinem philosophi posuerunt: quidam voluptuosam, quæ est veræ beatitudinis impeditiva; quidam activam, quæ ad illam disponit; quidam autem contemplativam, et hæc est vera beatitudo, quando perfecta est. Verum Christus assignando beatitudines in Evangelio, ponit primo quasdam beatitudines quæ falsam ac primam beatitudinem tollunt. Falsa autem seu voluptuosa felicitas in duobus consistit, videlicet: in exteriorum rerum vel honorum affluentia, contra quam ponitur prima beatitudo, scilicet, Beati pauperes spiritu, qui scilicet divitias et honores contemnunt; et in sequendo passiones appetitus sensitivi: contra quod secundo adjungitur, Beati mites, qui iram expellunt; et tertio additur, Beati qui lugent. Ad vitam quoque activam ea præcipue pertinent, quæ proximis exhibemus vel sub ratione debiti vel sub ratione beneficii : unde quarta beatitudo ponitur, Beati qui esuriunt justitiam; et quinta, Beati misericordes, qui sponte misericordiæ opera præstant. Quantum autem ad vitam contemplativam, ponitur sexta beatitudo, quæ est, Beati mundo corde : nam per munditiam cordis perficitur homo in semetipso; et item septima beatitudo, quæ est, Beati pacifici. Pax enim est effectus virtutum atque donorum per comparationem ad alium, secundum illud Isaiæ :1 Erit opus justitiæ pax. Ad prædictas autem beatitudines multo sublimius aptant atque habilitant dona quam virtutes. Ceteræ etiam beatitudines quæ in Scriptura ponuntur, ad istas reducuntur. Lucas autem non ponit nisi quatuor beatitudines. Narrat enim sermonem Domini factum ad turbas, et ergo beatitudines secundum turbarum capacitatem enumerat.2
Insuper, præmia quæ beatitudinibus copulantur, congruentissime ipsis correspondent. Divites enim et ambitiosi regnare et abundare desiderant: et idcirco Christus promittit pauperibus ea quæ divites et superbi exquirunt, dum ait: Quoniam ipsorum est regnum cœlorum.3 Item, homines feroces et immites securitatem sibi adipisci per bella volunt: et ergo Christus promittit mitibus quietam possessionem terræ viventium. Et ita in ceteris beatitudinibus ac præmiis facile est pensare.
Footnotes
Chapter 236 of 761