Articulus 74
An fructus sint actus. 2. Quomodo a beatitudinibus differant. 3. De numero fructuum. 4. Et de comparatione ipsorum ad opera carnis.
NOMEN insuper fructus a corporalibus ad spiritualia est translatum.1 Nam sicut in corporalibus fructus vocatur quod ex planta seu arbore nascitur, et cum suavitate percipitur: propter quod ad duo comparatur, videlicet ad id ex quo procedit, et ad illum a quo gustatur: sic in spiritualibus fructus est quod ab homine producitur, et cum quadam delectatione possidetur. Unde operatio quam homo efficit, et quæ ei conveniens est, fructus exsistit. Et si illa actio sit ab homine secundum virtutem humanam, dicitur fructus hominis; si vero sit per virtutem gratiæ Spiritus Sancti, dicitur fructus Spiritus Sancti, quasi germen divini seminis. Itaque fructus habet rationem finis et ultimi. Unus autem finis ordinatur ad alium superiorem: et ergo unius fructus potest esse alius fructus ex ipso sequens et nascens. Opera namque nostra prout sunt effectus Spiritus Sancti in nobis, rationem fructus sortita sunt; sed in quantum referuntur ad vitam æternam, habent rationem florum, quemadmodum in Ecclesiastico habetur:2 Flores mei fructus honoris et honestatis.
Porro beatitudo ad rationem fructus prædictam aliquid addit, videlicet quod sit perfectum quid atque excellens: et ideo omnes beatitudines possunt dici fructus; sed non econtra. Nam singula opera virtutum sunt fructus; beatitudines vero sunt opera excellentium virtutum, quoniam beatitudines propter suam eminentiam attribuuntur donis potius quam virtutibus.
Sunt autem duodecim fructus, secundum Apostolum, qui distinguuntur secundum varium processum Spiritus Sancti in nobis. Primo enim mens ordinatur in se ipsa per amorem, qui est omnium radix affectionum: et ideo primus fructus Spiritus ponitur caritas, in qua Spiritus Sanctus specialiter datur; secundo, ponitur gaudium, quod necessario ex caritate producitur, in quantum amans habet in se amatum, ut scriptum est: Qui manet in caritate, in Deo manet, et Deus in eo.3 Perfectio quoque gaudii est pax: primo, propter quietem ab exteriore conturbatione; secundo, propter sedationem desiderii fluctuantis: et ergo tertio ponitur pax. Per prædicta igitur ista bene se habet mens in bonis. In malis autem se bene habet dupliciter: primo, ne turbetur ex imminenti malo, et hoc est per patientiam, quæ est quartus fructus; secundo, ne ex dilatione boni sperati frangatur, et quoad hoc ponitur quintus fructus, videlicet longanimitas. — Secundo, bene disponitur homo ad id quod est juxta se, id est proximum suum: primo, secundum voluntatem bene faciendi, et hoc est per bonitatem; secundo, per exsecutionem voluntatis, et hoc fit per benignitatem; tertio, æquanimiter expellendo mala illata, quod est per mansuetudinem; quarto, ne cui noceamus fraude dolove, quod fit per fidem pro fidelitate acceptam. — Tertio, bene disponitur homo ad id quod infra se est dupliciter: primo, secundum exteriorem actionem, quod fit per modestiam; secundo, quantum ad interiorem passionem vel concupiscentiam, per castitatem et continentiam. — Fructus demum centesimus correspondet continentiæ virginali, sexagesimus viduali, tricesimus conjugali.
Præterea fructus Spiritus et opera carnis secundum communem suam rationem contrariantur. Nam opera carnis trahunt ad infima; opera autem seu fructus Spiritus, ad divina ac summa. Non tamen oportet ut singuli fructus singulis operibus carnis contrarientur, nisi per aliquam adaptationem. Omnes vero fructus et opera carnis, quæ non enumeravit Apostolus, reduci possunt ad ea quæ posuit.
Footnotes
Chapter 237 of 761