Skip to the text

Articulus 75

  1. Quod vitium contrariatur virtuti. 2. An vitium sit contra naturam. 3. Utrum pejus sit, vitium vel peccatum. 4. An actus vitiosus esse possit cum virtute. 5. An in omni peccato sit aliquis actus. 6. Et de definitione peccati secundum Augustinum.

  2. CIRCA virtutem præterea tria considerantur, videlicet:1 Ipsa essentia virtutis: et sic virtuti opponitur vitium, quod proprie dicitur aliquid naturæ rei inconveniens. Secundo, consideratur in virtute finis ad quem ordinatur, qui est actus ejus: et sic virtuti contrariatur peccatum, quod est inordinatus actus. Tertio, virtus pensatur in quantum est bonitas quædam, nam secundum Philosophum virtus est dispositio perfecti ad optimum: et sic virtuti contrariatur malitia.

  3. Ex istis innotescit, quod sicut virtus est secundum naturam, in quantum facit rem se habere et agere sicut suæ naturæ conveniens est; sic vitium est contra naturam, quia recessus est a debito ordine rationis. Unde nomen vituperationis a vitio videtur impositum. Hoc nempe in unoquoque vituperatur, quod aliter est dispositum quam natura ejus requirit. Homo autem speciem a ratione sortitur. Et idcirco vitium hominis est a ratione recessus: quod est contra naturam.

  4. At vero habitus est medium inter actum et potentiam. Unde, sicut melius est actualiter bonum operari, quam in potentia tantum vel habitu; sic pejus est actualiter malum operari, quam posse illud facere, vel ad hoc per habitum dispositum esse. Ideo peccatum, quod est inordinatus actus, est pejus quam vitium, quod est habitus vitiosus, loquendo simpliciter. Tamen secundum aliquid, habitus malus est pejor quam actus, in quantum est diuturnior.

  5. Amplius, peccatum mortale esse non potest simul cum virtutibus infusis: sed corrumpit eas in quantum caritati contrariatur, quæ est radix et causa omnium virtutum in quantum virtutes sunt. Quod dico propter fidem et spem, quarum habitus manent post peccatum mortale, sed quasi informes: unde neque virtutes dicendæ sunt. Peccatum vero mortale simul esse potest cum virtutibus acquisitis. Sicut enim unus actus virtutem non generat, sed plurimi; sic nec unum peccatum vel actus malus eam corrumpit. Peccatum quoque veniale cum utraque virtute simul inesse nihil prohibet: non enim caritati repugnat, sed fervori perfectionique ejus.

  6. Præterea, circa peccatum omissionis diversa est opinio. Alii enim asserunt in omni peccato omissionis esse aliquem actum: vel interiorem, ut dum homo non vult facere quod debet; vel exteriorem, ut quum quis se aliis actibus occupat per quos a debitis impeditur. Alii autem affirmant oppositum, dicentes quod peccatum omissionis sine omni actu esse queat. Nam hoc ipsum, quod est non agere debitum, culpa est. Utraque vero positio quodammodo vera est; sed secunda est verior. Peccatum enim omissionis secundum se atque formaliter sumptum, non includit aliquem actum, alioqui esset commissio. Et ergo si quis nihil agat vel cogitet de debito faciendo, erit peccatum omissionis. Verumtamen, quoniam hujus inadvertentiæ vel negligentiæ quædam causa, vel saltem occasio, præcedit aut sequitur, ideo semper aliquis actus omissioni adjungitur. Peccatum quoque omissionis opponitur affirmativo præcepto, quod obligat semper, sed non ad semper.

  7. Denique, secundum Augustinum vicesimo secundo contra Faustum, Peccatum est dictum, vel factum, vel concupitum contra legem æternam. Omne enim peccatum est a voluntate, vel imperante actum, vel eliciente: nam peccata oris et operis, quæ designantur per dictum et factum, a voluntate imperantur; sed actus, qui in voluntate sicut in subjecto manent, ut velle, appetere, et ceteri, a voluntate eliciuntur. Actus etiam intellectus et appetitus sensitivi a voluntate imperantur, nec sine ea in ratione peccati consummantur. Actus vero voluntarius est inordinatus, in quantum a debita mensura recedit. Summa autem actuum humanorum mensura ac regula, est lex ratioque divina. Et ergo dictum, factum, concupitum, est materiale in definitione peccati; sed esse contra legem divinam, est formale in ratione peccati. Et quoniam contraria ad idem genus respiciunt, ideo per dictum, factum, concupitum, quæ ad commissionem spectant, intelligendum est non dictum, non factum, non concupitum, tunc, et quando, et quomodo, et ubi, et quod debet. — In libro quoque de Duabus animabus dicit Augustinus, quod peccatum est voluntas retinendi vel consequendi quod jus vetat, et sumit voluntatem pro actu spontaneo.

Footnotes

  1. QUÆSTIO 71. ↩

Chapter 238 of 761