Articulus 76
Utrum peccata vel vitia distinguantur per objecta. 2. De distinctione spiritualium vitiorum a carnalibus. 3. An secundum causas differant peccata. 4. Vel secundum eos in quos peccatum committitur. 5. An secundum diversitatem reatus. 6. An secundum commissionem atque omissionem. 7. An etiam secundum diversum processum peccati. 8. An secundum abundantiam quoque et defectum. 9. An secundum circumstantias.
PECCATUM denique duo includit, videlicet actum voluntarium, et inordinationem propter recessum a lege divina. Actus autem per se respicit voluntatem, et inordinatio actus per accidens. Nam secundum Dionysium quarto capitulo de Divinis nominibus, nemo respiciens ad malum, illud operatur. Ab eo autem quod est per accidens non sumitur species rei, sed ab eo quod est per se atque formale. Peccata ergo specifice differunt ex parte actuum voluntariorum. Actus autem voluntarii specie differunt secundum objecta, ut dictum est. Ideoque peccata secundum distinctionem objectorum diversa sunt specie. Et hoc in idem redit cum eo quod dicitur, quod peccata differunt secundum fines. Finis enim quum sit maxime bonum, est voluntatis objectum.
Porro objectum istud dans speciem peccato, est aliquod commutabile bonum in quo appetitus inordinate delectatur. Delectatio vero est duplex, videlicet: Animalis seu spiritualis, quæ in sola apprehensione consummatur : ut quum quis in honore vel laude hominum gloriatur. Alia autem est delectatio corporalis, puta quæ corporali contactu perficitur. Peccata ergo quæ consistunt in delectatione spirituali, spiritualia sunt; alia vero quæ corporalem delectationem sortiuntur, carnalia appellantur, ut gula, luxuria. Unde Gregorius ait, quod septem criminalium peccatorum quinque sunt spiritualia, duo carnalia. Quandoque tamen caro sumitur pro homine carnaliter conversante : et secundum hoc sunt multa alia opera seu vitia carnis, quemadmodum ad Galatas quinto habetur : Manifesta sunt opera carnis, quæ sunt fornicatio, immunditia, impudicitia, idolorum servitus, veneficia, etc.1
Amplius, quatuor causarum duæ, videlicet forma atque materia, concernunt substantiam rei : sunt enim causæ intrinsecæ, et ergo secundum eas differunt res specie et genere. Aliæ duæ, puta finis et efficiens, directe respiciunt operationem ac motum. Et ideo motus et operationes per eas specie distinguuntur : difformiter tamen. Nam principia activa naturalia, sunt determinata ad unum : agunt enim ex necessitate naturæ, ut calor in igne. Et ob id motus et actiones naturales diversificantur, non solum ex parte causæ finalis, sed etiam ex parte efficientis, id est activi principii. Principia vero activa in operationibus vitiorum atque virtutum sunt libera, nec ad unum limitata, ut voluntas et ratio. Et ideo ex uno tali principio diversa, imo contraria, fieri possunt. Ideoque peccata non differunt specie, nisi secundum diversitatem causæ finalis. Finis autem est voluntatis objectum. Unde præostensum est quod actus humani speciem habent ex fine.
Porro regula actuum humanorum altissima, est lex divina, quæ aliqua continet quæ humanam rationem excedunt : ut ea quæ fidei sunt, et quæ soli Deo debentur. Unde qui in talibus peccat, contra Deum peccare censetur : quemadmodum infidelis, hæreticus, sacrilegus, blasphemus. Alia actuum humanorum est mensura ratio nostra, quæ hominem dupliciter regulat, scilicet in ordine ad se ipsum, et per comparationem ad alium. Quando igitur homo peccat contra primum ordinem, tunc peccat in se ipsum, ut gulosus, luxuriosus, et tumidus; quando autem peccat contra ordinem rationis ad alium, tunc peccat in proximum, sicut fur, homicida, et omnis injustus : nam justitia proprie est ad alium.
Denique distinctio peccatorum ex parte reatuum pœnæ, non est essentialis neque specifica. Nam pœna est præter intentionem peccantis : et ita per accidens se habet ad peccatum ex parte peccantis. Distinctio vero peccati per veniale atque mortale, hujusmodi est. Sequitur enim inordinationem actus mali, quæ est formale in ratione peccati. Nam quum est ab ultimo fine (qui est totius vitæ et ordinis principium) aversio, tunc est peccatum mortale : sicut etiam in naturalibus corruptio quæ pertingit usque ad principia vitæ naturalis, mors dicitur. Sed quando fit deordinatio citra ultimum finem, peccatum veniale exsistit; et comparatur ægritudini, quæ citra corruptionem naturalis caloris desistit.
Adhuc autem, peccatum omissionis differt specie a peccato commissionis, loquendo de distinctione secundum speciem materialiter, id est secundum diversitatem actuum. Omissio namque privatio est, et commissio habitus, vel tanquam habitus. Non tamen differunt secundum speciem formaliter, id est ex parte proprii objecti ac finis. Ad eumdem enim finem ordinantur, et ex eodem motivo causantur : quemadmodum avarus ob eumdem finem aliena rapit, et sua non tribuit : et ita in aliis. Negatio namque in affirmatione fundatur.
Insuper, divisio peccati per peccatum cordis, oris, et operis, non est divisio per diversas completasque species, sed per diversos gradus in eadem specie.
Peccatum enim consummatur in opere, in corde autem inchoatur, et in ore manifestatur. Unde hæc tria ad unum pertinere possunt peccatum, quia ex eodem principio producuntur: sicut ex eo quod iratus cupit vindictam, primo in se ipso turbatur, secundo verba contumeliosa profatur, tertio injuriam infert: et ita in aliis palam est.
Divisio denique peccatorum per superabundantiam et defectum, ut sunt intemperantia, et insensibilitas, est omnino specifica. Talia enim peccata ex diversis causis motivis nascuntur: quemadmodum intemperantia ex delectationum amore superfluo; insensibilitas autem, ex earum odio immoderato.
Motivum vero ad peccandum est objectum et finis. Et ergo ubi est diversum motivum, est alia species. Ideoque peccata non diversificantur specie propter diversitatem circumstantiarum, quando motivum est unum: sicut unum est motivum seu ratio, quod illiberalis accipiat ubi non debet, et quando non debet, et quomodo non debet. Quando autem circumstantiarum diversitas provenit ex diverso motivo, tunc variat speciem in actu peccati. Nam quod aliquis præcomedat, scilicet manducando quando non debet, potest esse vel quia dilationem cibi ferre non valet propter facilem consumptionem humiditatis; quod autem appetat immoderatum cibum, scilicet manducando quomodo non debet, esse propter excessivum calorem potest; quod vero appetat cibos deliciosos, procedit ex amore delectationis carnalis. Et sciendum, quod peccatum non accipit speciem ex parte privationis vel aversionis, sed ex conversione ad objectum actus.
Footnotes
-
Galat. v, 19, 20. ↩
Chapter 239 of 761