Skip to the text

Articulus 77

  1. An omnia vitia sint connexa. 2. An sint paria. 3. An gravitas eorum pensetur secundum objecta, 4. vel secundum dignitatem virtutum quibus opponuntur. 5. Et an peccata carnalia sint spiritualibus graviora.

  2. QUAMVIS porro virtutes sint connexæ, non tamen peccata.1 Omnis enim qui bene agit, secundum rationem intendit bene agere, et recedit a multis, accedens ad unum in quo multa conveniunt. Qui autem male agit, non intendit malum, nec aversionem a Deo nec a ratione; sed potius conversionem vel delectationem in bono caduco, ex cujus ordinato affectu consequitur a summo bono aversio. Et idcirco non sunt connexa vitia, ut qui unum habet, habeat omnia. Quod vero ait Jacobus, Si quis in uno offendit, omnium factus est reus, intelligendum est ex parte reatus pœnæ.2 Qui enim in uno peccato mortali offendit, illam pœnam meretur propter Dei contemptum, quæ cunctis peccatis debetur ob Dei contemptum: non tamen in tanta quantitate. — Rursus, omnes virtutes ex Dei amore causantur. Amor autem divinus est congregativus, quoniam animam hominis separat a multis creatis, et conjungit uni vero summoque bono in quo est omnium bonorum plenitudo. Propter quod virtutes connexionem ac ordinem habent: omnes quippe tendunt in unum. Vitia vero ex sui ipsius privato nascuntur amore, qui semper est disgregativus: nam ad diversa homo diffunditur. Propterea vitia connexionem non habent, nec eorum objecta.

  3. Porro, ut Tullius in libro de Paradoxis prosequitur, Stoicorum fuit opinio, quod omnia vitia essent paria. Ex quo orta est hæresis dicentium peccata, et per consequens tormenta, fore æqualia. Considerabant enim peccatum solum ex parte aversionis, prout est quædam privatio. Putabant vero privationem non suscipere magis et minus. Quod quamvis verum sit de privatione quæ consistit in termino mutationis, seu in privatum esse, ut mors, cæcitas; non tamen est verum de privatione quæ consistit in quadam ablatione, seu dispositione ad ablationem habitus, ut est ægritudo. Et talis privatio est peccatum. In ipso enim est aliquid entitatis, videlicet actus aliquis in quo deformitas culpæ fundatur: quæ deformitas est major vel minor secundum quod circumstantiæ debitæ amplius corrumpuntur, atque a ratione magis receditur. Unde peccata non sunt paria.

  4. Denique, sicut sanitas animalis consistit in debita commensuratione humorum ad ejus naturam; sic virtus consistit in debita commensuratione actuum, secundum regulam rationis. Ratio autem ordinat actus ad finem aliquem; finis vero actus est ejus objectum, ut dictum est. Ideo sicut ex diversitate finium, sic quoque ex diversitate objectorum attenditur gravitas peccatorum. Res vero exteriores sunt propter hominem; homo autem ordinatur ad Deum: ita quod sicut homo est finis inferiorum, sic Deus finis est hominum. Unde peccatum quod fit contra Deum, videlicet infidelitas, blasphemia, est gravissimum. Peccatum quoque in personam hominis commissum, ut homicidium, gravius est peccato quod est contra bona exteriora, ut sunt furtum, rapina. Et quoniam vitia ex objecto speciem habent, ideo ista distinctio gravitatis culparum ex parte objectorum, est magis essentialis atque propinqua.

  5. Item, majori virtuti majus peccatum opponitur directe; sed ratione effectus, minora peccata majoribus opponuntur virtutibus. Quo enim est virtus perfectior, eo etiam amplius peccata minora excludit.

  6. Amplius, peccata spiritualia graviora sunt carnalibus peccatis, loquendo in genere (quamvis non quodlibet spirituale peccatum sit gravius quolibet peccato carnali): Tum primo, quia subjectum peccati spiritualis est spiritus, cujus est ad Deum converti, atque ab ipso averti; peccatum autem carnale in delectatione appetitus carnalis perficitur. Spirituale ergo peccatum plus habet de aversione a

A Deo, quæ est formale peccati; sed carnale plus habet de conversione ad commutabile bonum: propter quod magis adhæret. Tum secundo: nam peccatum spirituale est contra Deum, vel proximum; peccatum carnale, contra se ipsum, seu proprium corpus. Tum tertio, quia peccata carnalia habent magis de interiori motione ac impulsione ad peccandum, quam spiritualia. Passiones enim fortius movent appetitum sensitivum, quam rationalem.

Footnotes

  1. Quæstio 73. ↩

  2. Jacob.ii,10. ↩

Chapter 240 of 761