Skip to the text

Articulus 78

  1. Utrum gravitas vitiorum pensanda sit secundum causas peccatorum. 2. An secundum circumstantias. 3. An secundum quantitatem nocumenti. 4. An secundum conditionem personæ in quam peccatur. 5. An secundum magnitudinem ejus qui peccat.

  2. DENIQUE, quanto causa peccati quæ est propria et per se causa peccati, fuerit major, tanto peccatum est gravius; et quo fuerit minor, eo peccatum est minus. Voluntas autem per se atque directe causa boni ac mali est: et ergo, quo voluntas est ad peccatum intensior, eo peccatum est gravius. Si autem loquamur de causa remota et accidentali ac indirecta, sic non consideratur semper gravitas vitii secundum causæ mensuram, ut sunt causæ occasionales atque extrinsecæ.

  3. At vero, sicut ex omissione circumstantiarum peccatum causatur; sic et augeri potest secundum quod circumstantiæ magis aut minus corrumpuntur.

  4. Amplius autem, quantitas nocumenti si sit prævisa et intenta, auget peccatum; si vero sit prævisa et non intenta, auget peccatum, minus tamen et indirecte. Quandoque tamen nocumentum nec est prævisum nec intentum: et tunc secundum se non auget peccatum, sed quandoque per accidens, scilicet propter negligentiam considerandi. Si vero nocumentum per se consequatur peccatum, tunc gravat peccatum, quamvis nec sit prævisum neque intentum. Nam quæcumque per se consequuntur peccatum, obtinent quodammodo virtutem et rationem illius peccati: ut si quis publice fornicetur, scandalum plurimorum inde sequens gravat peccatum, licet homo tale scandalum nec attendat nec advertat.

  5. Insuper peccatum gravatur ex parte ejus in quem peccatur. Is enim in quem peccatur, est sicut objectum. Dictum est autem, quod gravitas vitii attenditur ex objecto. Omne autem peccatum est vel in Deum, vel in se, vel in proximum. Quod autem est in Deum, est maximum; quod vero est in proximum, Deo magis conjunctum sive propter virtutem vel ratione officii, est gravius ex parte Dei. Sed ex parte peccantis, est peccatum eo gravius quanto proximus in quem peccat, est sibi magis conjunctus, vel propter beneficium, vel consanguinitatem. Sed etiam ex parte proximi est peccatum tanto gravius, quanto in plures redundat: quemadmodum est peccatum publicæ personæ, ut regi vel principi, irrogatum, vel etiam personæ famosæ, ex cujus inhonoratione atque diffamia plures scandalizantur.

  6. Præterea quædam peccata sunt ex subreptione infirmitatis humanæ: et ista tanto minus imputantur alicui, quo melior est atque perfectior. Unde Paralipomenon secundo dicitur:1 Dominus bonus propitiabitur cunctis qui in toto corde requirunt Dominum Deum patrum suorum; et non imputabit eis, etc. Alia sunt peccata quæ ex deliberatione procedunt, et de illis ait Isidorus: Tanto peccatum est majus, quanto qui peccat est major. Et ergo tale peccatum meliori fortius imputatur quam aliis: Primo, quia peccato facilius resistere potest, ratione scientiæ et virtutum. Secundo, quia est Deo magis ingratus.2 Unde ait Scriptura: Potentes potenter tormenta patientur. Tertio, propter specialem repugnantiam peccati ad conditionem peccantis. Princeps enim debet esse custos justitiæ: et ergo si violet justum, gravius peccat. Quarto, quia plures inde scandalizantur. Culpa namque vehementer extenditur, quando pro reverentia gradus peccator honoratur, secundum Gregorium in Pastorali.

Footnotes

  1. II Par. xxx, 18, 19. ↩

  2. Sap. vi, 7. ↩

Chapter 241 of 761