Articulus 79
De diversis subjectis vitiorum. 2. An peccatum mortale esse possit in sensualitate. 3. An peccatum possit esse in ratione.
ACTIONUM insuper quædam transeunt in exteriorem materiam, ut secare, ædificare:1 et harum subjectum atque materia circa quam, sunt res in quas transeunt. Alii sunt actus in agente manentes, ut amare, cognoscere: et tales sunt omnes actus morales. Actuum vero moralium proprium est, quod sint voluntarii. Voluntas ergo est principium actuum voluntariorum atque moralium, et per consequens subjectum, quia tales actus manent in agente. Porro actus voluntarii sunt non solum hi qui a voluntate immediate eliciuntur, sicut est velle, amare, sed etiam qui ab ipsa imperantur, ut cognoscere. Et ergo non sola voluntas est peccati subjectum. Voluntas vero est primum movens peccati. Appetitus quoque sensitivus, qui et sensualitas nominatur, natus est a voluntate moveri, et rationi obedire. Ideoque potest esse subjectum peccati.
Verumtamen peccatum mortale esse non valet in sensualitate. Ejus enim non est aliquid in ultimum finem ordinare, et per consequens nec ab illo recedere; sed hoc ad partem pertinet intellectivam.
Præterea ratio duplicem actum sortitur: unum proprium, et circa proprium objectum, qui est veritatis cognitio; alium autem in quantum est aliarum operationum ceterarum animæ virium directiva. Et utroque modo est ipsa peccati subjectum. Si enim veritatem ignoret quam scire et potest et debet, peccat. Item si aliquis inordinatos motus pro viribus et debito non refrenet, etiam peccat.
Footnotes
-
Quæstio 74. ↩
Chapter 242 of 761