Skip to the text

Articulus 80

  1. An delectatio morosa sit in ratione.

  2. An ratio superior sit subjectum consensus peccati. 3. An ratio inferior sit peccati mortalis subjectum, 4. vel ratio superior venialis. 5. Et quomodo peccet circa proprium objectum.

  3. RATIO autem subjectum est delectationis morosæ, dum vel motum passionum provocat seu imperat, vel non coercet. Sed delectatio ista est in appetitu sensitivo, sicut in proximo subjecto atque principio. Dicitur autem delectatio esse morosa, non ex temporis mora, sed quoniam ratio deliberans circa eam immoratur, nec repellit quod statim respui debuit.

  4. Denique consensus importat judicium quoddam de eo cui assentit. In omni autem judicio spectat sententia ad supremum in ordine illo. Ratio vero humana non est summa humanorum actuum regula, sed lex divina. Et ergo ratio superior, id est ratio hominis secundum quod intendit decretis ac regulis divinæ legis, habet finaliter consentire in actum, vel dissentire. Unde peccatum consensus in actum, pertinet ad rationem superiorem. Consensus vero in delectationem, ad inferiorem pertinet rationem; et etiam ad superiorem: quæ enim inferiori subduntur, superiori quoque subjecta sunt. Delectatio autem quum sit præambulum ad actum, inducit ad ipsum: et ergo potest ad inferiorem rationem spectare. Dicitur vero ratio inferior, in quantum per temporales considerationes decernit; superior, prout æternæ legi innititur, quæ in Scripturis et per revelationem manifestatur.

  5. Præterea quidam posuerunt, quod consensus in delectationem sit peccatum tantummodo veniale; alii aiunt quod sit peccatum mortale: et hæc positio verior est. Utraque tamen aliquo modo concordari potest. Potest enim aliquis, verbi gratia, delectari de cogitatione fornicationis, secundum quod ipsa cogitatio habet rationem objecti, prout voluntas vel ratio super proprium actum reflectitur, vel de actu fornicationis cogitato. Cogitatio autem de fornicatione non est de se mortalis, imo quandoque est venialis, ut quum inutiliter menti inhæret; quandoque est sine peccato, ut quum de ea quis cogitat, quatenus de ea prædicet vel disputet. Et simile est judicium de affectione seu delectatione consequente cogitationem. Unde consensus in talem delectationem, non est peccatum mortale. Sed consensus in delectationem consequentem cogitationem de actu fornicationis, est peccatum mortale. Hæc enim delectatio non contingit, nisi quia affectus hominis conformatur actui de quo cogitat. Nemo enim delectatur, nisi de illo quod suo affectui est conforme.

  6. At vero, secundum Augustinum, ratio superior inhæret rationibus æternis, vel conspiciendis in contemplatione veri, vel consulendis in operatione boni. Potest autem ratio consentire in actum qui non est directe contra caritatem, nec avertens a summo bono: ut si consentiat audire vel loqui verba otiosa. Et ergo non omne peccatum rationis superioris mortale existit.

  7. Porro ratio superior secundum se circa divina versatur, ut sunt ea quæ fides continet: et circa talia potest habere motum venialis peccati propter subreptionem ac subitum motum, qui ex naturali consideratione procedit, et prævenit considerationem rationis secundum rationes divinas. Ut si quis subito aliquid cogitet fidei sanctæ contrarium: ille primus motus non est mortale peccatum (quamvis infidelitas ex suo genere sit mortalis), donec ratio tempus deliberandi et rationes æternas consulendi accipiat; si vero motus infidelitatis menti inhæreat post deliberationem et consultationem legis divinæ quæ fidem catholicam tradit, erit mortale peccatum. Duplicem enim actum ratio habet circa divina, scilicet simplicem intuitum, et deliberationem. Circa inferiora vero habet dumtaxat unum actum, videlicet deliberationem: et ergo non fertur in ea nisi per deliberatum consensum, utpote consulendo rationes æternas de eis. Ideo consensus rationis superioris in delectationes vel actus quæ sunt circa objecta virium inferiorum, est semper mortale peccatum, si tales actus sint ex suo genere peccata mortalia.

Chapter 243 of 761