Skip to the text

Articulus 81

1. De causa peccati. 2. Et quomodo peccatum habeat causam. 3. An peccatum unum possit esse causa alterius.

  1. PORRO duo considerari possunt in peccato, videlicet actus quidam, et inordinatio ejus.1 Ex parte autem actus, peccatum habet causam per se: nihil enim fit sine causa. Sed ex parte inordinationis habet causam, quemadmodum negatio atque privatio: quarum est duplex causa. Una est defectus causæ secundum suum esse, ex quo sequitur sui effectus remotio. Alia causa est affirmatio vel habitus, unde sequitur contrarii positio. Peccatum autem est non pura negatio, sed privatio ejus quod debet et potest haberi. Et ergo inordinationis peccati oportet esse causam agentem per accidens. Nam quod non inest id quod debet et potest inesse, contingit utique propter causam aliquam impedientem. Unde dicitur, quod malum privative dictum, habet causam deficientem, vel agentem per accidens. Sic ergo voluntas directione carens rationis divinæque legis, est per se causa actus peccati, per accidens vero inordinationis quæ in peccato est.

  2. Ex quibus innotescit, quod causa interior peccati prima et immediata est ratio et voluntas; sed causa interior remota est sensus et appetitus inferior. — Præterea, causa peccati extrinseca esse non potest nisi objectum appetitus, rationis vel voluntatis, quod ad se inclinat et movet prædictas potentias. Nihil vero extrinsecum immediate movet voluntatem, nisi Deus, qui esse non potest causa peccati; rationem autem persuadendo movet dæmon, vel homo; appetitum quoque movent sensibilia bona. Et ergo causa extrinseca peccati non est nisi dæmon vel homo vel sensibile bonum; sed nulla talis causa ad peccatum compellit.

  3. Denique, quoniam peccatum est inordinatus actus, idcirco unum potest esse causa alterius, sicut et unus actus bonus alium causat. Secundum omnia vero genera causarum, unum peccatum causat aliud. Primo, secundum genus causæ efficientis, dupliciter, scilicet: per se, ut quum unum peccatum disponit ad aliud; et per accidens, sicut removens prohibens est causa per accidens. Gratia autem Dei impedit culpam. Et ergo peccatum mortale, quoniam gratiam tollit, per accidens est causa sequentium peccatorum. Secundum genus autem causæ materialis, unum peccatum est causa alterius, præparando ei materiam: sicut avaritia est causa litigii. Secundum genus etiam finalis causæ, est unum causa alterius, quando ordinatur in finem peccati alterius: ut si quis furetur quatenus fornicetur. Finis autem in moralibus dat formam ac speciem: et ideo etiam est causa formalis unum peccatum respectu alterius.

Footnotes

  1. Quæstio 75. ↩

Chapter 244 of 761