Articulus 82
1. An ignorantia sit causa peccati. 2. An sit peccatum. 3. An a peccato excuset. 4. An peccatum diminuat.
AMPLIUS, ignorantia est causa peccati per accidens, scilicet sicut prohibentis remotio:1 scientia namque in quantum rationem dirigit, peccatum prohibet. Ignorantia vero est scientiæ privatio: est ergo causa per accidens culpæ. Nec tamen quælibet ignorantia est causa peccati, sed illa quæ privat scientiam quæ prohibet actum peccati. Quidam enim peccant ignorantes, qui tamen peccarent quamvis veritatem cognoscerent : quoniam rectum rationis judicium in particulari ligatur per passionem, vel certam malitiam.
At vero nescientia et ignorantia differunt : quoniam nescientia est simplex negatio scientiæ. Et Dionysius ponit in angelis nescientiam sexto capitulo Ecclesiasticæ hierarchiæ. Ignorantia vero est privatio scientiæ, utpote quando aliquis aliquid potest et debet agnoscere. Aliqua enim sunt, quæ unusquisque tenetur scire : nam sine eis actum bonum recte exercere non valet : ut sunt articuli fidei, et universalia legis præcepta, et ea quæ spectant ad suum statum aut officium. Et horum ignorantia est culpa omissionis. Eorum vero ignorantia quæ non tenetur quis scire, non est peccatum. Ignorantia quoque invincibilis non est peccatum ; sed vincibilis quandoque est peccatum, et quandoque non, ut nunc explanatum est.
Insuper, ignorantia ex sua proprietate causat involuntarium. Quum ergo voluntarium sit de ratione peccati, ignorantia secundum se a peccato excusat. Quandoque autem non excusat : vel quia ipsa ignorantia est voluntaria directe, ut quum quis non vult aliquid scire ; vel indirecte, quemadmodum dum homo propter alias occupationes negligit discere quæ scire tenetur. Ignorantia vero quæ est omnino involuntaria vel invincibilis, aut eorum quæ homo non tenetur agnoscere, a peccato omnino excusat.
Itaque ignorantia quæ est causa peccati, in tantum peccatum diminuit, quantum de voluntario aufert. Ignorantia vero quæ est directe intenta, auget peccatum : ut dum homo non vult veritatem advertere, quatenus securius peccet. Sed ignorantia quæ est indirecte voluntaria, peccatum diminuit : ut si quis velit multum vinum potare, non autem intendat inebriari ; tunc ignorantia ebrietatis sequentis peccatum diminuit. — Dicit autem Philosophus, quod ebrius meretur duplicem mulctationem. Cujus ratio est, quia duo peccata committit, scilicet ebrietatem et aliud sequens. Tamen ebrietas propter ignorantiam adjunctam diminuit sequens peccatum : et forte plus quam est gravitas ebrietatis. Vel potest istud intelligi, propter periculum quod immineret, si ebriis de facili indulgeretur. Tunc enim multi ebrietatem vel simularent vel incurrerent, quatenus vindicare se possent. Et ergo quidam legislator (secundum Philosophum secundo Politicorum) statuit, ut ebrii homicidæ vel malefici duplici plecterentur tormento vel damno.
Footnotes
-
Quæstio 76. ↩
Chapter 245 of 761