Skip to the text

Articulus 83

  1. An passio appetitus sensitivi possit movere voluntatem, 2. vel vincere rationem. 3. An peccatum ex passione proveniens sit peccatum ex infirmitate. 4. An passio amoris sit causa omnis peccati. 5. De triplici concupiscentia. 6. An passio peccatum diminuat, 7. vel omnino excuset. 8. Et an peccatum ex passione procedens possit esse mortale.

  2. DENIQUE passio appetitus sensitivi quamvis directe voluntatem (quum sit immaterialis potentia) movere aut attrahere nequeat, indirecte tamen hoc ipsum dupliciter potest.1 Primo : nam dum anima in actu unius potentiæ multum occupatur, non potest tam valenter intendere operationi alterius potentiæ, et sic per appetitus sensitivi motum, voluntas in suo actu distrahitur vel impeditur. Secundo : nam objectum voluntatis est bonum per rationem conceptum. Ratio autem in sua consideratione vehementer impeditur per inordinatam imaginationis apprehensionem, virtutisque cogitativæ judicium : et sic voluntas aberrat, cujus rectitudo a rationis veritate dependet.

  3. Præterea, ut septimo Ethicorum recitat Philosophus, positio Socratis fuit, quod scientia passione superari non posset: unde omnes virtutes dixit esse scientias, et vitia ignorantias. Et hoc aliqualiter verum est. Nam voluntas non fertur in aliquid nisi sit vere vel apparenter bonum. Quod autem aliquid non vere bonum appareat bonum, ex errore vel defectu rationis contingit. Et sic virtus et vitium cognitionem concernunt. Sed quoniam per experientiam cernimus multos agere contra id quod sciunt, dicendum quod ista positio vera non est. Accidit enim aliquid sciri in communi, quod tamen non scitur in particulari, propter defectum rationis aut impedimentum adveniens. Iterum autem, scitur aliquid in habitu, quod tamen non consideratur in actu, propter occupationem in aliis vel passionem actum rationis ligantem, vel aliquam similem causam. Itaque cognitionem scientiæ in communi et habitualem impedit passio in particulari atque in actu, tripliciter: Primo, ut nunc dictum est, per quamdam distractionem, prout unius potentiæ magna occupatio aliam impedit. Secundo, propter contrarietatem: nam passio interdum inclinat ad id quod est rationi contrarium. Contraria vero se invicem impediunt. Tertio, propter corporalem transmutationem motui passionum conjunctam: quæ quandoque rationem ligat, ut in ebriis; vel prorsus absorbet, ut in amentibus. Quidam enim ex magno iræ motu vel amoris affectu insaniunt.

  4. Demum, quemadmodum corporis ægritudo in improportione humorum et partium ejus consistit, ex quibus propria actio impeditur; sic infirmitas animæ est dispositio virium ejus ad id quod rationi ejus contrariatur. Passiones autem concupiscibilis ac irascibilis animam ad ea disponunt quæ rationi rectæque voluntati contraria sunt. Et ob id peccatum ex passione proveniens, dicitur ex infirmitate contingere, et vocatur peccatum ex infirmitate.

  5. Adhuc autem, prima peccati origo ex interioribus animæ oritur; peccatum autem est actus inordinatus, et distinctio peccatorum est per conversionem ad bonum caducum. Quod autem aliquis ad sensibilia creataque bona inordinate convertitur, ex quodam sui ipsius inordinato amore procedit. Ideoque amor sui est universi origo peccati. Propter quod quartodecimo de Civitate Dei asserit Augustinus, quod amor sui usque ad contemptum Dei facit civitatem Babylonis.

  6. At vero, in sui amore includitur inordinatus appetitus boni. Quilibet enim vult ei quem diligit bonum. Et ergo inordinatus appetitus est causa omnis peccati in homine. Objectum vero sensitivi appetitus, qui est subjectum passionum, quæ sunt causæ peccati, est duplex, videlicet bonum sensibile simpliciter dictum, et bonum sensibile arduum seu difficile. Concupiscentia quoque est duplex, secundum prædeclarata, utpote: Naturalis, quæ est circa ea per quæ natura speciei vel individui conservatur, ut concupiscentia alimenti et venereorum: et hæc nominatur concupiscentia carnis. Alia est concupiscentia animalis, eorum videlicet quæ non sunt delectabilia, nisi secundum interiorem imaginationis apprehensionem, sicut pecunia, vestium decor, etc. Et hæc est concupiscentia oculorum, id est visionis quæ fit per oculos, vel rerum quæ per corporalem visum sentiuntur. Appetitus vero boni ardui, ut est honoris et excellentiæ, etc., pertinet ad superbiam vitæ. Quum ergo omnes passiones ad has tres reducantur (omnes enim passiones concupiscibilis reducuntur ad duas primas, sed passiones irascibilis ad tertiam), patet quod ista triplex concupiscentia bene appelletur omnium vitiorum origo, quemadmodum Joannes in prima sua Canonica ait: Omne quod est in mundo, aut est concupiscentia carnis, aut concupiscentia oculorum, aut superbia vitæ.

  7. Præterea passio secundum quod antecedenter se habet ad rationem ac voluntatem, videlicet movendo inclinandoque eas ad bonum sensibile, minuit peccatum:2 quoniam minuit voluntarium, quum sit quoddam extrinsecum impellens. Sed in quantum se habet consequenter ad prædictas potentias, sic auget peccatum, vel est signum majoris peccati. Magna enim intensio atque affectio superiorum animæ virium, in inferiores redundat. Nec potest voluntas ferri in aliquid multum intense, quin protinus sequatur aliqua passio in inferiori appetitu. Et hæc vel demonstrat vel auget voluntatis perversitatem, si voluntas sit mala; si autem sit bona, tunc auget vel ostendit bonitatem ipsius. Si tamen bona passio voluntatem præcedat, sic quod homo potius inducitur ad opus bonum ex passionis inclinatione quam rationis judicio; sic minuit bonitatem virtutis.

  8. Amplius, si passio tanta est ut omnino actum rationis impediat, ut in phreneticis; tunc actio est penitus involuntaria nec peccatum, nisi passio illa cujus excessus rationem ita destruxit, fuerit aliquo modo voluntaria. Si enim passio sit ex naturali causa, puta ægritudine, tunc penitus a peccato excusat; si vero sit a principio voluntario, non excusat, sicut neque ebrietas. Interdum quoque passio licet sit vehemens, non tamen omnino actum rationis exstinguit: et tunc a peccato non excusat in toto. Potest enim ratio resistere et membra ab illicito actu coercere.

  9. Præterea peccatum mortale consistit in aversione ab ultimo fine, per rationem deliberatione utentem. Et ergo primi ac subiti motus non sunt peccata mortalia, quoniam ratio occurrere nequit deliberando. Sed ex passionum motu ratio potest in consensum illiciti actus induci usque ad Dei contemptum: fiunt enim sæpe homicidia, adulteria, ex passione; nec istud fit subito. Et idcirco peccatum ex passione procedens potest esse mortale. Dicitur tamen tale peccatum veniale ex causa, eo quod causam veniæ habeat, scilicet passionem, quæ peccatum diminuit. Peccatum equidem veniale vocatur tripliciter, scilicet: ex causa; ex eventu, ut omne peccatum mortale per pœnitentiam fit veniale; et tertio ex genere, sicut verbum otiosum: et hoc modo dividitur contra mortale peccatum veniale.

Footnotes

  1. QUÆSTIO 77. ↩

  2. 1 Joann. ii, 16. ↩

Chapter 246 of 761