Articulus 84
An aliquis peccet ex certa malitia. 2. An omnis ex habitu malo peccans, peccet ex certa malitia, 3. vel econtrario. 4. Et an peccatum ex certa malitia seu industria sit gravius peccato ex passione.
QUONIAM homo naturaliter ordinatur et appetit bonum, non declinat nec eligit malum nisi propter corruptionem principiorum actus humani: quæ sunt ratio et appetitus, tam superior quam inferior. Quum autem voluntas minora bona ardentius diligit, inordinata est, et potius vult pati dispendium in melioribus bonis, quam non frui inferioribus bonis magis amatis: et tunc peccat. Unde secundum hoc, dicitur voluntas ex certa malitia atque industria peccare, dum homo scienter vult malum spirituale, scilicet privationem virtutum et gratiæ, quatenus temporalia consequatur ad votum. Et tamen sic peccans, peccando est ignorans, secundum illam scientiam qua aliquis scit malum non esse sustinendum propter boni consecutionem, ut plenius dictum est. Istud etiam malum spirituale sub ratione boni appetitur, in quantum videlicet per ipsum pertingitur ad bonum sensibile dilectum.
Insuper, quandocumque peccator ex habitu vitioso aliquid agit, ex certa malitia peccat. Unicuique enim per se est amabile, ad quod habitualiter inclinatur, quum habitus sit altera natura. Sed interdum aliquid operatur ex passione: et tunc non peccat ex certa malitia.
At vero voluntas ex sua natura ordinatur ad bonum, sed tendit in malum vel propter ignorantiam rationis vel impetum passionis, vel propter habitum vitiosum. Et hoc tertio modo peccat ex certa malitia. Non tamen oportet ut semper peccatum ex certa malitia nascens, oriatur ex habitu. Potest enim voluntas in malum tendere ex se ipsa (quod est ex certa malitia peccare), propter habitualem dispositionem in anima vel in corpore. Nam quidam ex naturali ægritudine vel corruptione corporis, ad quædam grandia vitia naturaliter inclinantur; item ex hoc quod carent his quæ peccata impediunt, scilicet spe vitæ æternæ, vel timore gehennæ: et ita ex electione mali aliquis peccat ex certa malitia, ratione desperationis aut præsumptionis.
Denique peccatum ex certa malitia gravius est peccato ex passione, triplici ratione: Primo, quoniam ad voluntatem, quæ est origo peccati, potius pertinet: et sicut passio quo major est, eo peccatum magis diminuit; sic malitia peccatum augmentat. Secundo, quia peccatum ex malitia est diuturnius: passio enim cito pertransit, sed habitus malus firmiter adhæret. Tertio, peccatum ex malitia est periculosius, quum sit aversio ab ultimo fine.
Chapter 247 of 761