Skip to the text

Articulus 85

1. An Deus sit causa peccati. 2. An sit causa actus peccati. 3. An sit causa obdurationis et excœcationis. 4. Et utrum obduratio ac excœcatio ordinentur ad salutem eorum qui excœcantur.

  1. EST autem dupliciter aliquis causa peccati, vel sui vel alterius, scilicet:1 directe, quando voluntatem ad peccatum inclinat; et indirecte, ut quando peccatum non impedit, quando potest et debet. Nullo autem horum modorum est Deus causa peccati. Peccatum namque est recessus a debito ordine. Deus vero est prima ordinis causa, et ipse omnia ad se ipsum reducit et movet tanquam in primum principium finemque ultimum, ut Dionysius dicit.

  2. Porro actus in quo fundatur deformitas culpæ, est a Deo, quum sit quoddam ens. Omne enim ens, secundum Dionysium, a Deo est. Item, actus peccati non est nisi actus inordinatus agentis. Agens vero non agit nisi in quantum est in actu; Deus autem est primum agens et primus purusque actus: ideo nihil agere potest nisi ejus virtute. Inordinatio autem actus a Deo non est, sed a voluntate creata deficiente.

  3. Præterea excæcatio et obduratio duo importat, videlicet: motum animi a bono aversi, ac malo firmiter inhærentis: et quantum ad hoc Deus non est causa excæcationis et obdurationis, quemadmodum nec peccati. Secundo importat gratiæ subtractionem, ex qua excæcatio et obduratio sequitur: et hujus Deus est causa secundum ordinem sapientiæ atque justitiæ suæ.

  4. Insuper, excæcatio secundum se disponit ad culpam. Culpa vero primo et per se inducit ad aliam culpam. Ex consequenti vero et ex divinæ misericordiæ ordinatione contingit, quod peccatum ordinatur ad bonum peccantis: et hoc, solum in electis, quibus omnia cooperantur in bonum.2 Hos enim Deus sinit quandoque in peccata incidere, quatenus ex hoc post ruinam se ipsos agnoscant et humilient, custoditioresque fiant. Excæcatio ergo quoad aliquos, ordinatur ad sanationem, ad aliquos vero in condemnationem, secundum Augustinum.

Footnotes

  1. QUÆSTIO 79. ↩

  2. Rom. VIII, 28. ↩

Chapter 248 of 761