Skip to the text

Articulus 86

1. Utrum dœmon sit causa peccati. 2. An ad peccatum persuadeat vel compellat. 3. Et an omnia peccata ex diaboli suggestione procedant.

  1. QUUM ergo peccatum sit actus voluntatis, illud dumtaxat esse potest causa peccati, quod est causa actus voluntatis, scilicet voluntatem movens ad actum.1 Movetur vero voluntas dupliciter, scilicet: ab objecto, scilicet bono appetibili repræsentato; et ab interiori inclinante. Nihil autem voluntatem interius movet, nisi Deus et ipsa voluntas, ut dictum est. Deus autem non est causa peccati: et ideo sola voluntas est causa peccati interior. Ex parte vero objecti, aliquid tripliciter movet voluntatem. Primo, ipsum objectum, sicut cibus excitat desiderium in volente: et hoc modo res sensibiles movent voluntatem. Secundo, movet voluntatem ille qui objectum volenti proponit; tertio, qui ad consensum persuadet. Et his duobus modis homo et diabolus ad peccatum incitare possunt; sed non cogunt, quoniam consummatio rationis peccati, a ratione et voluntate libera semper dependet.

  2. Itaque diabolus in voluntatem directe non agit nec imprimit, nec etiam in intellectum; sed tota ejus operatio circa appetitum sensitivum et phantasmata est, ex quorum dispositione actus rationis dependet. Dupliciter autem agit in illa, scilicet phantasmata, videlicet: Corporalem passionem seu transmutationem concitando in parte sensitiva, ex qua homo disponitur ad aliquid concupiscendum vel fugiendum, amandum vel abominandum. Item species sensibiles repræsentare atque diversimode formare potest diabolus in interioribus sensibus. Omnia quippe quæ per motum localem in inferioribus corporibus fieri possunt, dæmon naturaliter facere potest, nisi prohibeatur: quoniam corporalis natura spirituali subjicitur atque obedit. — Advertendum quoque, quod licet diabolus non possit aliquem ad peccatum necessitare, potest tamen sua naturali virtute inducere, imo et cogere hominem ad quædam opera, quæ ex suo genere sunt peccata: quemadmodum cernimus in his in quibus actum rationis omnino offuscat et impedit per nimiam perturbationem phantasiæ et appetitus sensitivi, ut sunt arrepticii; sed tunc illa acta non habent rationem peccati.

  3. Præterea, ut probat Origenes, diabolus non est directe causa omnium vitiorum, ea suggerendo: quia si dæmon non esset, adhuc esset appetitus venereorum ac alimentorum, qui posset esse inordinatus, nisi ratione moderaretur. Sed indirecte et occasionaliter est causa omnium peccatorum, in quantum est causa corruptionis naturalis, ex qua omnes efficimur ad peccandum proclives: quemadmodum qui ligna desiccat, dici potest causa combustionis eorum, quia efficit ea ad comburendum facilia.

Footnotes

  1. QUÆSTIO 80. ↩

Chapter 249 of 761