Skip to the text

Articulus 87

  1. De traductione originalis peccati et aliorum in posteros. 2. An originale peccatum transeat in omnes qui naturali via generantur. 3. Et an in eos qui miraculose formarentur. 4. Utrum etiam, femina solum peccante, peccatum esset traductum.

  2. SECUNDUM fidem autem catholicam credimus, quod primi parentis peccatum transit in posteros:1 non quod anima rationalis sit ex traduce; sed omnes homines particulares sunt unus homo secundum speciem, propter specificæ naturæ communionem: et sic omnes homines ex primo parente naturam trahentes, considerantur in natura humana primi hominis velut unum quoddam. Quemadmodum multa membra sunt unum corpus, et sicut omnium membrorum actus sunt voluntarii una voluntate hominis; sic omnium nostrum originale peccatum est voluntarium propter voluntatem parentis, in quo erat natura humana sicut in primo principio: et ergo imputatur nobis. — Movet autem Augustinus in Enchiridio, an alia peccata præter originale traducantur in posteros a primis vel a proximis parentibus; sed non solvit. Respondendum est autem, quod nequaquam. Homo enim generat sibi similem secundum speciem, non secundum individuum. Et ergo peccata personalia seu actualia, quæ spectant ad peccantem quasi ad determinatam personam, nullatenus in prolem propagantur. Interdum tamen filii puniuntur pro peccato parentum, tam divino quam humano judicio, in quantum sunt aliquid patris; sed nunquam puniuntur pro illorum peccato pœna spirituali, sed corporali: quemadmodum pro crimine læsæ majestatis filii exhereditantur. Et in Exodo scriptum est: Ego sum Deus zelotes, visitans iniquitatem patrum in filios in tertiam et quartam generationem.2

  3. Et quoniam omnes homines per Christum redempti sunt, et ejus redemptione eguerunt; ideo asserit Thomas, quod omnes præter Christum in peccato originali concepti sunt.

  4. Præterea peccatum non transit ab Adam in alios, nisi in eos qui secundum rationem seminalem, id est vim activam in generatione, ab ipso descendunt. Idcirco, si quis miraculose a Deo produceretur ex carne humana, aut alio modo, non contraheret originale.

  5. Et quoniam originale contrahitur per rationem seminalem, id est in quantum parens movet ad generationem prolis; ideo si viro non peccante Eva sola peccasset, filii non contraxissent originale. Nam secundum philosophos, pater se habet in generatione sicut activum principium, mater vero ministrat materiam, habetque se per modum passivi ac materialis principii. Quibusdam vero apparet, quod si Eva sola peccasset, filii ejus habuissent defectus ex parte materiæ consequentes, scilicet moriendi necessitatem, infirmitatesque alias: non per modum pœnæ, sed sicut naturales defectus, eo quod mater præbet in generatione materiam. Istud autem non videtur. Nam impassibilitas atque perfectio primi status non erat ex parte materiæ, sed dependebat ex ordine rationis ac voluntatis ad Deum: et sic illo manente, hæc quoque mansissent.

Footnotes

  1. Quæstio 81. ↩

  2. Exod. xx, 5. ↩

Chapter 250 of 761