Skip to the text

Articulus 88

  1. Utrum peccatum originale sit habitus.

  2. An sit unum tantum in uno homine. 3. An sit concupiscentia. 4. An omnibus insit œqualiter.

  3. HABITUS vero dupliciter dicitur, scilicet : Proprie, prout est dispositio firma ad agendum, ut virtus, scientia. Item improprie, pro quacumque dispositione naturæ ex multis compositæ, secundum quam ad aliquid bene vel male se habet: quemadmodum ægritudo et sanitas corporis habitus nominantur. Et sic peccatum originale est habitus. Provenit enim ex dissolutione harmoniæ in qua consistebat originalis justitia; et est dispositio animæ quasi in modum naturæ conversa. Unde non est pura privatio, sicut nec ægritudo, sed habitus quidam corruptus. Quamvis ergo peccatum actuale non sit habitus, tamen originale est habitus.

  4. Præterea peccatum originale in uno homine est tantum unum numero, et in omnibus est specie unum. Quandoque tamen explicatur per modum pluralitatis, vel quia multas animæ vires inficit, vel quia multæ deformitates in primo primi parentis peccato fuerunt, ex quo istud derivatur, vel quia omnia peccata in originali virtualiter continentur.

  5. Amplius, quum peccatum originale originali justitiæ opponatur, ideo formaliter non est nisi privatio seu carentia originalis justitiæ. Alia vero omnis inordinatio virium animæ se habet materialiter in originali. Inordinatio autem aliarum virium animæ præsertim consistit in conversione inordinata ad commutabile bonum, quæ nomine concupiscentiæ designatur: et sic originale materialiter est concupiscentia, formaliter autem defectus primordialis justitiæ.

  6. Denique peccatum originale formaliter non recipit majus et minus, sed omnibus æqualiter inest. Nam in omnibus penitus tollit contrarium habitum, utpote originalem justitiam. Sed quod aliqui sunt aliis magis ad quædam vitia inclinati, non est ex originali peccato, sed ex diversa complexione. Nec etiam originale peccatum est majus vel minus propter majorem vel minorem actualem libidinem in proximorum parentum concubitu : nam dato quod per potentiam Dei parens nullam sentiret libidinem, adhuc proles in originali conciperetur. potentiis magis apparet, videlicet in tactu, in vi concupiscibili, et generativa.

Chapter 251 of 761