Articulus 89
De subjecto peccati originalis. 2. Et quæ vires magis infectæ sint eo.
PORRO peccatum originale erat in primo parente sicut in causa principali;1 in semine autem est sicut in causa instrumentali. Subjectum vero ejus non est caro, sed anima, quæ sola est virtutis vitiique subjectum. Anima quoque secundum suam essentiam, est ejus immediate subjectum. Illud namque est alicujus peccati subjectum, ad quod primo spectat causa motiva illius peccati : quemadmodum vis concupiscibilis est subjectum delectationis in bono sensibili simpliciter dicto. Peccatum autem originale transfunditur per originem : quæ origo per prius attingit animam, secundum quod est corporis forma, quam aliquam ejus potentiam. Ideoque est per prius in essentia animæ quam in ejus potentia aliqua. Mox enim dum infunditur anima, ex contactu corporis inquinatur. Originalis quoque justitia immediate concernebat essentiam animæ tanquam subjectum quod directe perficiebat. Et quoniam voluntas est prima radix merendi ac demerendi, ideo peccatum originale consideratum secundum inclinationem quam habet ad actum, immediate post essentiam animæ respicit voluntatem.
Rursus, quoniam originale per generationem transfunditur, vis autem generativa continet delectationem tactus et concupiscentiam maximam habet; idcirco originale peccatum in prædictis tribus
Footnotes
-
Quæstio 83. ↩
Chapter 252 of 761