Skip to the text

Articulus 90

  1. An cupiditas sit omnium radix peccatorum. 2. An etiam superbia. 3. Et quæ sint vitia capitalia.

  2. CUPIDITAS denique uno modo accipitur pro inordinato divitiarum appetitu :1 et sic est speciale peccatum. Secundo, accipitur pro immoderato affectu cujuscumque commutabilis boni : et sic est genus omnis peccati. Omne enim peccatum in conversione ad commutabile bonum consistit. Tertio, sumitur pro inclinatione naturæ vitiatæ ad appetenda sensibilia bona. Et licet hoc modo dici possit radix omnium peccatorum, tamen secundum mentem Apostoli, cupiditas primo modo accepta, est radix omnis peccati.2 Loquitur enim illic Apostolus contra eos, qui quum volunt divites fieri, incidunt in laqueum et tentationes diaboli.3 Hoc ergo modo sumpta cupiditas dicitur radix peccatorum, quia per divitias habet homo facultatem maximam ad peccatum, et per amorem divitiarum adhibet desiderium ad illam periculosissimam facultatem.

  3. Insuper, superbia primo accipitur pro appetitu inordinato propriæ excellentiæ : et sic est speciale peccatum. Secundo, pro contemptu quodam Dei actuali, et hoc, ex parte effectus peccati superbiæ; superbus enim non vult subesse, et sic superioris præcepta aspernatur : et sic est generale peccatum. Tertio, sumitur pro inclinatione naturæ infectæ ad hujuscemodi Dei contemptum : et sic dicunt aliqui quod est initium omnis peccati; tamen aliter quam cupiditas. Nam cupiditas est peccati radix ex parte conversionis ad bonum caducum, superbia autem ratione aversionis a summo bono. Et quamvis hæc ita se habeant, tamen secundum intentionem Sapientis, qui dicit, Initium omnis peccati est superbia, oportet quod superbia primo modo dicta, sit omnis peccati origo.4 In toto enim suo illo capitulo loquitur contra tales superbos. Et ergo hoc modo superbia dicitur omnis peccati initium, quoniam omnia vitia ad quamdam excellentiam ordinantur. Finis autem in agibilibus secundum exsecutionem, est principium secundum intentionem. Et quoniam per divitias habetur facultas adipiscendi excellentiam; ideo cupiditas divitiarum est omnium radix peccatorum, secundum exsecutionem ad acquirendum finem, quem superbia respicit. Dicitur quoque initium omnis peccati, apostatare a Deo, quia illa apostasia est quædam superbia, imo prima superbiæ species.5

  4. Adhuc autem, vitia illa capitalia appellantur, quæ aliorum vitiorum directiva sunt atque causalia, id est ex quibus plura vitia oriuntur quæ ordinantur ad finem illum ad quem ordinatur principale peccatum. Hoc autem non solum convenit cupiditati, itemque superbiæ, sed aliis quoque: nam, secundum Gregorium, septem sunt capitalia vitia. Dicitur enim vitium capitale, ex quo alia oriuntur, maxime secundum rationem causæ finalis. Hæc autem origo dupliciter attenditur: Uno modo, ex parte peccantis; sed hic modus non cadit sub arte, propter infinitatem particularium dispositionum hominum. Alio modo, ex parte finium: et sic illa vitia dicuntur capitalia, quorum fines habent quasdam principales atque primarias rationes movendi appetitum. Movet autem aliquid appetitum dupliciter, scilicet: directe et per se, ut bonum movet appetitum ad prosequendum, malum ad fugiendum; item indirecte et per accidens, ut quum aliquid appetitur non propter se, sed propter aliquod bonum adjunctum, vel repudiatur propter malum adjunctum. — Bonum vero hominis triplex est, utpote: Bonum animæ, quod ex sola animæ apprehensione rationem appetibilitatis sortitur, quemadmodum excellentia honoris vel laudis: et ad hoc tendit inanis gloria. Aliud est bonum corporis: et hoc concernit vel conservationem individui, ut cibus et potus, et ad hoc tendit gula; vel conservationem speciei, et sic est luxuria. Tertium est bonum exterius, sicut divitiæ: ad quod ordinatur avaritia. Hæc quoque quatuor vitia inordinate fugiunt mala contraria. Possunt etiam ista quatuor sic distingui. Bonum enim præcipue movet appetitum, in quantum participat aliquid de ratione felicitatis. Est autem primo de ratione felicitatis, quod sit quoddam bonum perfectum: et ad hoc pertinet excellentia seu claritas, quam superbia vel inanis gloria cupit. Secundo, quod sit bonum sufficiens: et ad hoc nititur avaritia, quæ in rebus possessis sufficientiam quamdam sibi promittit. Tertio ad felicitatem exigitur delectatio: ad hoc vero tendunt gula et luxuria. — Ceterum, quod aliquis fugit bonum propter malum conjunctum, contingit dupliciter. Aut enim est respectu proprii boni: et sic est acedia, quæ propter laborem adjunctum de bono spirituali sibimet utili dolet. Aut est respectu boni alterius: et si hoc sit cum insurrectione ad vindictam, est ira; si autem sine insurrectione, erit invidia, quæ de alterius bono tristatur in quantum est propriæ excellentiæ impedimentum. — Sunt ergo septem vitia capitalia, ex quibus omnia, ut sæpius, oriuntur. Superbia vero proprie non est vitium capitale, sed potius omnium vitiorum regina, quum omnia ad ipsam quodammodo referantur.

Footnotes

  1. Quæstio 84. ↩

  2. 1 Tim. vi, 10. ↩

  3. Ibid. 9. ↩

  4. Eccli. x, 15. ↩

  5. Eccli.x,14. ↩

Chapter 253 of 761