Skip to the text

Articulus 91

  1. Utrum per peccatum bonum naturæ diminuatur, vel tollatur. 2. De quatuor naturæ vulneribus. 3. An privatio modi, speciei, ac ordinis sit effectus peccati. 4. Et etiam corporales defectus, ut mors, ægritudo; vel potius sint naturales.

  2. BONUM autem naturæ uno modo dicitur ipsa natura, vel res ex qua aliquid substantialiter constat, et proprietates naturam consequentes, sicut potentiæ animæ.1 Et istud bonum non diminuitur per peccatum. Secundo, bonum naturæ vocatur naturalis inclinatio ad virtutem et perfectionem: et istud per peccatum diminuitur. Tertio, originalis justitia dicitur bonum naturæ: et hoc omnino per peccatum aufertur. Unde Beda ait, quod homo in peccata ruens spoliatur gratuitis, et vulneratur in naturalibus. De primo autem bono naturæ Dionysius asserit, quod etiam in dæmonibus integrum perseveret, quarto capitulo de Divinis nominibus. — Porro bonum naturæ secundo modo acceptum, quum sit naturale, et ex essentiali proprietate subjecti concomitans, non potest totaliter tolli, præsertim quum diminutio ejus non sit ex parte suæ radicis, id est subjecti, sed propter appositionem impedimenti, quod in infinitum augeri potest, et tamen naturalia nunquam tollet.

  3. Denique per originalem justitiam ratio continebat sub se inferiores potentias, sed illa amissa omnes potentiæ sibi relictæ sunt, et vera perfectione destitutæ: quæ destitutio vulneratio naturæ vocatur. Sunt autem quatuor vires animæ quæ possunt esse virtutum subjecta, videlicet: ratio, ad quam pertinet primum vulnus, quod est ignorantia; voluntas, ex parte cujus est aliud vulnus, scilicet malitia; concupiscibilis, quæ destituta est ordine debito ad moderatam delectationem, in qua tertium vulnus consistit, id est concupiscentia; et irascibilis, in qua ponitur quartum vulnus, quod est infirmitas, in quantum vis irascibilis privata est gratia debiti ordinis ad arduum bonum. Et sumitur hic malitia pro pronitate ad malum. Hæc ergo sunt quatuor vulnera animæ, secundum Bedam, toti naturæ humanæ inflicta ex primi peccato parentis: quæ etiam infliguntur pro actuali peccato, per quod intellectus hebetatur, voluntas depravatur, difficultas ad bene agendum accrescit, et concupiscentia convalescit.

  4. Denique species, modus, et ordo consequuntur omne creatum in quantum creatum. Ens enim unumquodque est bonum per aliquam formam a qua sumitur species. Forma autem creata facta est secundum aliquam mensuram, quoniam species rerum se habent ut numeri: et sic convenit ei modus qui mensuram concernit. Iterum, per formam ordinatur res una ad aliam, quoniam formæ est movere et agere, sicque competit entibus ordo. Itaque secundum diversos gradus bonorum, sunt varii gradus speciei, modi ac ordinis. Nam et substantia habet speciem, modum ac ordinem. Inclinatio quoque habet suam speciem, modum ac ordinem. Quamvis ergo species substantiæ, modus et ordo non destruantur per peccatum, tamen ipsa inclinatio naturalis amittit hæc ex parte: et sic privatio speciei, modi et ordinis ponitur peccati effectus.

  5. At vero mors aliique corporales defectus, ex primo peccato exorta sunt. Et peccatum primi parentis est causa istorum: non per se, quia homo non intendebat ista; sed per accidens, sicut removens prohibens, puta columnam, est causa motus deorsum, scilicet quod lapis descendit. Quamdiu enim voluntas ac ratio erant sub Deo, anima per omnia corpori præfuit, nec aliquid in ipso contrarium molestumque animæ fieri poterat; sed hac originali justitia sublata, corpus morti addictum est ac necessitatibus multis. — Hi autem defectus naturales sunt aliquo modo, videlicet ex parte materiæ. Corpus enim humanum quum sit ex multis mixtum atque compositum, est naturaliter infirmabile et mortale. Sunt etiam aliquo modo innaturales, videlicet ex parte rationalis immortalisque animæ, cui congruit incorruptibile corpus.

Footnotes

  1. Quæstio 85. ↩

Chapter 254 of 761