Skip to the text

Articulus 92

  1. An macula animæ sit effectus peccati.

  2. Et an post actum peccati remaneat.

  3. MODO præterea advertendum, quod sicut in corporalibus macula est perditio propriæ pulchritudinis atque nitoris ex contactu alicujus immundi;1 sic proportionabiliter ponitur macula in spiritualibus, pro spiritualis amissione nitoris. Anima autem duplicem habet nitorem, videlicet naturalis rationis ac lucis, et item divinæ illuminationis et gratiæ. Quum ergo inferioribus atque vilioribus rebus inordinate adhæret, contra lumen propriæ rationis divinæque legis agit: unde maculari perhibetur. Et sic macula est peccati effectus.

  4. Et quoniam ista diminutio duplicis lucis in anima manet, etiam cessante peccato; propterea macula manet post culpam, donec homo ad veritatis atque justitiæ semitas redeat.

Footnotes

  1. Quæstio 86. ↩

Chapter 255 of 761