Skip to the text

Articulus 93

  1. Utrum reatus pœnæ sit effectus peccati.

  2. Et an peccatum sit pœna alterius culpæ.

  3. An aliquod peccatum faciat reum pœna æterna ac infinita.

  4. An reatus pœnæ maneat post culpam.

  5. An omnis pœna pro peccato infligatur.

  6. Et an unus sit reus pro peccato alterius.

  7. SICUT denique res naturalis fortius agit occurrente suo contrario, quemadmodum cernimus quod aqua calefacta citius congelatur quam frigida, et homo naturaliter eum optat deprimere, qui contra se insurgit.1 Peccatum autem quum sit actus inordinatus, fit contra aliquem ordinem, et idcirco peccator meretur deprimi a proprio ordine suæ naturæ: quæ depressio pœna appellatur. Unde, sicut homo triplici subditur ordini, sic triplici pœna affligitur. Subditur enim homo propriæ rationi, humanæ directioni, et legi divinæ. Et horum quodlibet per peccatum pervertitur: propter quod primæ perversitati rationis correspondet remorsus conscientiæ; secundæ perversitati correspondet pœna prælati; tertiæ autem, pœna divina.

  8. Denique peccatum non potest esse pœna peccati directe, quum de ratione peccati sit esse voluntarium, pœna vero involuntaria est; sed per accidens potest peccatum unum esse pœna alterius tripliciter. Primo: nam peccatum tollit gratiam, ex cujus subtractione fit homo in alia peccata proclivis. Et ergo sequens peccatum rationem pœnæ sortitur. Secundo, quia quædam peccata sunt ex sua natura pœnalia, ut ira, invidia. Tertio dicitur peccatum pœna peccati, propter pœnam quæ sibi debetur atque incumbit. Et his duobus modis dicitur peccatum etiam sui ipsius pœna.

  9. Præterea, manente causa, manet effectus. Quia igitur peccatum est causa reatus pœnæ, in quantum est contrarium ordini, quem pervertit; ideo illa peccata sunt causa æterni reatus ad pœnam, quæ irreparabilem perversitatem inducunt. Hæc autem sunt peccata quæ caritati repugnant. Nam ille defectus quo principium corrumpitur, est semper ex sua natura irreparabilis, quamvis divina virtute valeat reparari. Caritas autem est principium vitæ spiritualis. Et ergo peccatum caritatem expellens, ex se irreparabile est, sed a Deo potest reparari. Nec mirum si pro temporali peccato infligitur pœna æterna a Deo, quum etiam secundum leges humanas quædam peccata cito peracta, æterno exsilio, morte, vel carcere puniantur. — Porro pœna proportionatur culpæ. Duo autem sunt in peccato, scilicet: Aversio a summo bono: et hæc est infinita, propter infinitatem divinæ bonitatis, quæ relinquitur. Unde infinita pœna ei debetur, scilicet carentia divinæ visionis, quæ est pœna damni. Secundo, est in peccato conversio ad bonum caducum: et hæc non est simpliciter infinita, quia bonum caducum non est immensum, nec actus creaturæ ex se esse potest infinitus: propter quod correspondet peccato ex parte conversionis pœna sensus, quæ est finita secundum intensionem. — Amplius, peccata quæ non contrariantur ordini ultimi finis, ad quem caritas ordinat, non causant æternum pœnæ reatum: ut sunt peccata venialia, per quæ inhæretur creaturis, tamen sub Deo et minus quam Deo. Et hæc peccata a mortalibus infinite differunt, non ex parte conversionis, sed aversionis quæ est in peccato. Peccato vero originali et etiam peccato veniali conjuncto mortali, infligitur pœna æterna, non propter gravitatem peccati, sed propter dispositionem subjecti, quod gratia caret sine qua peccatum dimitti non potest.

  10. Adhuc autem, duo in peccato considerantur, videlicet actus, et macula quam peccatum imprimit animæ. Cessante autem actu, remanet reatus in omni peccato actuali. Nam per pœnam fit recompensatio justitiæ, dum peccator pœnam sustinet contra voluntatem propriam vel naturalem, qui suæ voluntati nimis adhæsit contra legem divinam. Item, quum macula animæ per gratiam Dei aufertur, remanet pœna satisfactoria: quæ non est simpliciter pœna, quoniam pœna est ex se involuntaria, satisfactio vero spontanee fit. Ideoque post ablationem maculæ, manet reatus satisfactionis, non autem pœnæ proprie dictæ.

  11. Præterea pœna simpliciter dicta, quæ scilicet est omnino involuntaria, non infertur nisi pro culpa vel actuali vel originali. Sed pœna satisfactoria interdum assumitur ab uno pro alio ex caritate. Sciendum tamen, quod aliquid videtur esse pœna, quod non est veraciter pœna. Quum enim pœna sit species mali, opponitur bono. Aliqua autem videntur homini bona atque utilia, quæ non sunt vere et simpliciter bona: quemadmodum temporalia, vel sanitas, ac bona fortunæ. Et ergo horum ablatio non est semper vera pœna, sed potius pia medicina, quamvis videatur molesta. Talis ergo pœna non semper respicit culpam, nec propter eam semper infligitur: licet aliquo modo ad originalem culpam reducatur, ex qua consecutum est quod homo per hujusmodi afflictiones indiget ad virtutem reduci.

  12. Ex quibus innotescit, quomodo unus punitur pro peccato alterius, et quomodo non. Nam per pœnam medicinalem quæ est in temporalibus et corporalibus bonis, unus quandoque pro alieno peccato punitur, secundum divinam legem et humanam: ut quum filius propter peccatum patris exhereditatur, vel infirmitate corporis a Deo affligitur, in quantum est aliquid patris: quod tamen cedit patienti in bonum. Sed pœnæ quæ sunt omnino contrariæ voluntati et spirituales, non infliguntur nisi pro propria culpa. Tales enim non sunt medicinales, sed per se nocivæ, quoniam auferunt bonum spirituale, quod est verum et maximum bonum.

Footnotes

  1. QUÆSTIO 87. ↩

Chapter 256 of 761