Skip to the text

Articulus 94

  1. De distinctione peccati venialis a mortali. 2. An peccatum veniale disponat ad mortale. 3. An fiat ipsum quoque mortale. 4. An per circumstantiam fiat mortale. 5. Et an peccatum mortale fieri queat veniale.

  2. PECCATUM ergo mortale repugnat ordini spiritualis vitæ, quæ est secundum virtutes, in quantum caritatem existinguit, quæ mentem principio vitæ ac ultimo fini conjungit. Unde peccatum veniale ei opponitur, quia non inducit irreparabile malum, scilicet mortem et aversionem a fine; sed est inordinatio quædam circa ea quæ sunt ad finem, nec habet perfectam rationem peccati. Unde divisio peccati in mortale ac veniale, non est divisio generis in species, sed analogi in analogata. Qui enim peccat mortaliter, inhæret bono creato ut fruens, id est in ipso finem constituens; sed peccans venialiter, non statuit sibi finem in bono creato, sed inordinate utitur ipso. — Præterea peccatum veniale dicitur tripliciter, scilicet: Ex eventu, quod est veniam consecutum per pœnitentiam: et sic omne peccatum potest esse veniale. Secundo dicitur veniale ex causa, videlicet quia habet causam in se unde veniam consequatur, ut est peccatum ex infirmitate vel ignorantia. Tertio dicitur peccatum veniale ex genere: et de illo nunc sermo est. Sicut ergo peccatum est mortale ex genere, quod caritati repugnat, quæ est principium spiritualis vitæ; sic veniale ex genere dicitur, quod inordinationem includit, non tamen contrarietatem ad caritatem Dei vel proximi, ut verbum otiosum, risus superfluus. Unde genus et species peccati mortalis ac venialis est ex parte objecti; sed bonitas et malitia non est tantum ex objecto, sed quandoque ex dispositione agentis. Propterea actus qui ex genere venialis exsistit, mortalis effici potest, si quis in ipso finem constituat, vel ad mortale peccatum ordinet; velut si homo verbum otiosum ad adulterium referat. Similiter actus qui est ex genere mortalis, fit venialis propter imperfectionem ipsius actus deliberationem prævenientis, quemadmodum est dictum de motibus primis.

  3. Insuper, aliquid dicitur disponere vel facere directe et indirecte. Peccatum ergo veniale non disponit ad mortale directe, quia non sunt ejusdem generis. Actus enim directe non disponit nisi ad actum vel habitum similem. Indirecte vero peccatum veniale disponit ad mortale. Nam per veniale consuescit voluntas propriæ libertati vel affectioni acquiescere, seu debitum ordinem deserere: quo in consuetudinem ducto, cito fit contumax et ad mortalia prona.

  4. Denique peccatum veniale fieri potest mortale: non quod idem actus numero sit primo venialis, et demum mortalis; sed actus qui ex suo genere venialis est, fit mortalis, si in ipso finis collocetur, vel ad peccatum mortale ordinetur. Ex multis quoque venialibus fit unum mortale: non integraliter nec substantialiter, quia omnia venialia totius mundi non comparantur uni mortali peccato nec in gravitate culpæ, nec in duratione reatuque pœnæ; sed dispositive dumtaxat. Itaque patet, quod motus sensualitatis rationem præveniens nunquam sit peccatum mortale, sed actus rationis passioni consentientis.

  5. At vero, ut ante declaratum est, circumstantia in quantum hujusmodi, est accidens actus moralis, nec ponit eum in specie: et ergo in quantum circumstantia, nunquam facit de veniali mortale. Interdum autem accipitur tanquam specifica differentia, utpote dum addit deformitatem novam peccati alterius generis: et tunc ponit actum moralem in specie: ut si quis accedat ad non suam, est peccatum castitati contrarium; si vero accedat ad non suam alteriusque uxorem, adjungitur deformitas quæ contrariatur justitiæ, eo quod rem alienam usurpet. Sic quoque circumstantia efficit de veniali mortale.

  6. Adhuc autem, peccatum mortale et veniale distincta sunt secundum perfectum et imperfectum. Perfectum autem in malo non fit imperfectum in malo per additionem malitiæ: et idcirco quamvis veniale fiat mortale per additionem mali, non tamen mortale fit veniale per additionem malitiæ; imo pejus efficitur. Sed peccatum quod ex genere est mortale, fit veniale propter incomplementum sui actus, videlicet quia ratio et voluntas non perfecte acquiescunt: et sic mortale fit veniale.

Chapter 257 of 761