Skip to the text

Articulus 95

  1. An peccatum veniale causet in anima maculam. 2. De divisione ejus per lignum, fœnum et stipulam. 3. An homo in statu innocentiæ potuerit peccare venialiter. 4. An angelus bonus vel malus possint peccare venialiter. 5. An primi motus infidelium sint veniales. 6. Et utrum peccatum veniale possit esse cum solo originali peccato in aliquo.

  2. MACULA igitur, juxta præinducta, est detrimentum nitoris seu decoris ex contactu immundi.1 Quemadmodum autem in corporalibus duplex est fulgor seu nitor, videlicet intrinsecus et perseverans, ex dispositione membrorum decenti; et alius extrinsecus, ex irradiatione alicujus clarificantis: sic in anima est duplex nitor, scilicet: habitualis, ratione caritatis et gratiæ; alius autem est quasi exterior ex exercitio actuum. Peccatum ergo veniale primum nitorem non impedit, non enim caritati repugnat; sed secundum diminuit, quoniam actum virtutum imperfectum constituit. Macula vero proprie nominat aliquid fixum in re maculata: et sic pertinet ad habitualis decoris diminutionem. Propter quod peccatum veniale proprie non causat in anima maculam.

  3. Porro peccata venialia quæ se commiscent procurantibus et occupatis, designantur per lignum, fœnum, stipulam; non autem opera bona. Nam sicut lignum, fœnum, ac stipula colliguntur in domo, nec pertinent ad substantiam domus, sed ea manente possunt comburi; sic peccata venialia esse possunt in homine bono, manente spirituali ædificio: et tamen pro illis peccatis homo patietur ignem purgatorii aut certe tribulationis præsentis, sicque salvus erit quasi per ignem.2 Spirituales vero homines, qui solis divinis occupantur, quamvis quandoque et sæpe venialiter peccent, non tamen prædicta superædificare creduntur: quoniam per frequentem elevationem mentis ad Deum et caritatis fervorem, talia consumuntur, nec manent in eis. Sed circa exteriora occupati, non tam ubertim, nec tam prompte neque ferventer ad Deum recurrere possunt. Ideoque ipsi prædicta superædificant, id est, admittunt, nec statim vel satis delent.

Ad prædicta autem tria, omnia venialia reducuntur peccata. Universa enim tribus comprehenduntur, secundum Philosophum primo Cœli et mundi, videlicet principio, medio, et fine. Ad lignum quippe, quod diutius durat in igne, pertinent quæ tenacius adhærent et puniuntur; ad fœnum, quæ medio modo se habent; ad stipulam vero, quæ levissima sunt atque citissime indulgentur.

  1. Denique dicitur communiter, quod primus homo in statu innocentiæ non potuit peccare venialiter, quia non potuit aliquid agere quod ex genere veniale est, donec innocentiæ integritatem amitteret. Cujus ratio ponitur, quia peccatum veniale contingit, vel propter imperfectionem actus, ut in primis et subitis motibus, vel propter inordinationem circa ea quæ sunt ad ultimum finem: quorum utrumque est ex eo quod inferior pars non est perfecte superiori parti subjecta, videlicet, sensualitas rationi, et ratio deliberationi secundum legem divinam. In primo autem parente, ut Augustinus testatur quartodecimo de Civitate Dei, erat firma atque infallibilis firmitas ordinis inferioris sub superiori, id est corporis sub anima, et sensualitatis sub ratione, quamdiu supremum hominis, id est intellectiva pars, mansit subdita Deo. Unde nulla inordinatio esse valebat in homine, nisi inciperet ab hoc quod supremum hominis, scilicet voluntas ac ratio, non subjiciebantur Deo: quod fit per peccatum mortale. Ideoque non potuit protoplastus homo peccare venialiter, nisi prius peccaret mortaliter.

  2. Et multo minus angelus venialiter peccare potuit. Intellectus enim angeli non est discursivus a noto ad ignoti notitiam, sed intuendo principia conclusiones intelligit; nec considerat conclusiones, nisi prout sunt in principiis. In appetibilibus autem finis est sicut principium in speculabilibus. Ea vero quæ sunt ad finem non appetuntur nisi in ordine ad aliquem finem. Angeli ergo circa media illa errare non possunt, sed solum circa finem: quod non est nisi per peccatum mortale. Et quemadmodum angeli boni non feruntur in ea quæ sunt ad finem, nisi in ordine ad debitum finem, unde nec venialiter peccare possunt; sic dæmones non moventur seu feruntur in ea quæ ad finem sunt, nisi in ordine ad finem peccati superbiæ suæ. Propter quod in omnibus quæcumque ex propria voluntate faciunt, mortaliter peccant, etiam si hominem ad risum moveant. Nihil enim quod videtur veniale agunt circa homines, nisi ut eos ad suam familiaritatem ac mortale peccatum inducant.

  3. At vero primi motus infidelium non sunt peccata mortalia, quia ut dictum est, sensualitas non est subjectum peccati mortalis, nec sine consensu rationis fit culpa mortalis. Item dignitas personæ non minuit, sed auget peccatum. Quum ergo primi motus fidelium non sint mortales, nec infidelium primi motus erunt mortales: imo peccatum eorum est levius peccato fidelium, quoniam per ignorantiam fit.

  4. Præterea impossibile est quod peccatum veniale sit in aliquo cum peccato originali sine mortali. Nam priusquam annos discretionis attingat, defectus ætatis rationis usum impediens excusat a mortali, et multo fortius a veniali, si aliquid committatur quod ex suo genere est veniale. Sed mox quum usum rationis habere inceperit, non excusatur a culpa: imo primum quod tunc homini cogitandum occurrit, est deliberare de se ipso. Et si se ipsum ad debitum ordinaverit finem, consequitur per gratiam originalis peccati remissionem. Si vero se ipsum non ordinaverit ad debitum finem, peccat mortaliter, non faciens quod in se est; nec ex tunc erit in ipso peccatum veniale sine mortali, nisi postquam per Dei gratiam totum fuerit ei indultum.

Footnotes

  1. Quæstio 89. ↩

  2. I Cor. III, 12-15. ↩

Chapter 258 of 761