Articulus 96
Utrum lex sit aliquid rationis. 2. De fine legis. 3. De causa legis. 4. De promulgatione legis.
LEX autem regula est atque mensura actuum, per quam aliquis ad agendum vel non agendum inducitur.1 Dicitur enim lex a ligando, quoniam obligat ad agendum. Quum ergo actuum humanorum mensura ac regula sit ratio, palam est quod lex aliquid rationis sit. In omni enim genere primum, regula est secundorum: quemadmodum unitas in ordine numerorum, motusque cœli in genere motuum.
Denique, sicut lex est aliquid rationis, sic in ratione est aliquid quod habet rationem principii respectu omnium aliorum. Primum namque principium in operabilibus, quorum est ratio practica, est ultimus finis, qui est beatitudo: et ergo hunc finem lex respicit, et ordinem pertingendi ad eum. Homo quoque particularis et privata ejus felicitas, comparantur ad totam communionem et felicitatem communem sicut pars ad totum, et imperfectum ad perfectum. Unde oportet, quod lex maxime spectet ad ordinem felicitatis ac boni communis. Nec aliqua legis præcepta habent rationem legis, nisi secundum ordinem ad bonum commune. Omnis ergo lex ordinatur ad bonum commune. Dicit enim Isidorus, quod lex scripta est pro omnium communi utilitate, et nullius privato commodo.
At vero, quoniam legis est ordinare aliquid in bonum commune, quod non pertinet nisi ad totam communitatem, vel publicam personam, vicem curamque communitatis gerentem; idcirco condere legem non spectat nisi ad totam multitudinem aut publicam talem personam. Ait nempe Isidorus (et habetur in Decretis, distinctione 2): Lex est constitutio populi in qua majores natu simul cum plebibus aliquid sanxerunt.
Quoniam vero legis est actus hominum regulare debito ordine secundum exigentiam finis quem intendit legislator; propterea pertinet ad legem ut aliis applicetur: quod esse non potest nisi aliis innotescat. Hæc autem notitia dicitur promulgatio legis. Itaque promulgatio ad legem requiritur si obligare fructificareque debet. Patet ergo quod lex est ordinatio rationis ad bonum commune ab eo qui curam gerit rei publicæ promulgata.
Footnotes
-
QUÆSTIO 90. ↩
Chapter 259 of 761