Skip to the text

Articulus 97

  1. De diversitate legis æternæ, et naturalis, ac humanæ, atque divinæ. 2. An sit tantum una lex divina. 3. An sit aliqua lex peccati.

  2. CONSTAT itaque quod lex est dictamen practicæ rationis in principe communitatem gubernante.1 Deus autem universa disponit. Unde ratio gubernationis rerum in divina mente consistens, dicitur lex æterna. — Lex autem proprie nominat activum principium ad agendum dirigens. Potest tamen esse in aliquo dupliciter : primo, sicut in regulante ; secundo, sicut in regulato, et legem dirigentis participante. Omnia vero divinam legem participant, quia per ejus influxum ad proprios actus et fines naturalem inclinationem sortiuntur : specialiter autem rationalis creatura, quæ non solum a Deo dirigitur, sed etiam dirigit se et alia. Unde æternæ legis participatio atque impressio in anima, lex naturalis vocatur.

De qua ait Psalmographus :2 Signatum est super nos lumen vultus tui, Domine. Per hoc enim lumen inter bonum et malum discernimus. Lex igitur naturalis aliud non est nisi participatio legis æternæ in rationali creatura. Irrationalia vero quoniam legem æternam non participant intellectualiter ; ideo impressio legis æternæ in ipsis non appellatur lex proprie. Præterea, sicut ratio speculativa ex primis ac indemonstrabilibus principiis elicit varias diversarum scientiarum conclusiones ; sic ratio practica ex primis principiis operativis quæ ad jus seu legem naturalem respiciunt, tendit ad magis particularia, inquirendo et discutiendo quid in certis negotiis sit agendum. Hæ autem particulares dispositiones per rationem inventæ, dicuntur leges humanæ, observatis aliis quæ ad rationem legis concurrere dicta sunt. — Insuper, requiritur lex divina, per quam homo ad supernaturalem finem, qui est beatitudo æterna, ordinetur, et quæ hominem infallibiliter dirigat, et universa mala prohibeat, atque de his instruat quæ naturalem rationem transcendunt.

  1. Denique lex divina dividitur per legem novam et veterem, non sicut per diversas species, sed sicut per perfectum et imperfectum, sicut dividitur homo per virum et puerum. Perfectio autem novæ legis supra veterem in tribus perpenditur. Nam vetus lex directe proponit ac spondet temporalia bona; sed lex Christi promittit cœlestia regna. Secundo, quia lex nova ordinat interiores affectus, vetus autem exteriorem excessum : unde dicitur, quod lex vetus prohibuit manum, nova autem cohibet animum. Tertio, quoniam lex vetus inducit ad obediendum divinis mandatis timore pœnarum ; sed nova hoc facit amore Spiritus Sancti, cujus gratia in veteri lege est figurata, in nova vero impensa.

  2. Præterea lex dicitur carnis seu fomitis : de qua ait Apostolus, Video aliam legem in membris meis, etc.3 Lex enim essentialiter et active est in Deo et ratione, sed passive et participative inferioribus inest. Unde ipsa inordinatio naturæ sensibilis, quæ est ex destitutione gratiæ originalis justitiæ, dicitur lex carnis seu fomes : non in quantum inclinat ad malum ; sed prout constituta est ex lege divina, secundum rationem divinæ justitiæ, in pœnam originalis culpæ. Et a principio nativitatis per modum naturalis proprietatis innascitur.

Footnotes

  1. Quæstio 91. ↩

  2. Ps. IV, 7. ↩

  3. Rom. VII, 23. ↩

Chapter 260 of 761