Skip to the text

Articulus 98

De diversis effectibus legis.

QUONIAM ergo legis intentio est homines ad debitum communemque finem ordinate dirigere :1 constat quod primus effectus legis sit, homines bonos ac virtuosos efficere. — Amplius, lex datur per modum præcepti, quo applicatur ad actum. Actus autem sunt triplices.

Nam aliqui ex genere boni sunt, ut actus virtutum: et respectu horum est actus legis præcipere seu imperare. Alii sunt actus per se mali: et quoad hos effectus legis est vetare seu prohibere. Aliqui quoque sunt indifferentes actus: respectu quorum effectus legis est permittere. Punire vero est actus legis secundum quod quosdam inducit ad legis obedientiam, timore pœnarum.

Footnotes

  1. Quæstio 92. ↩

Chapter 261 of 761