Skip to the text

Articulus 99

  1. Quid sit lex æterna. 2. An sit omnibus nota. 3. An sit omnis legis origo. 4. An necessaria ei subjiciantur, 5. et contingentia.

  2. SICUT præterea in omni artifice ratio quædam est secundum quam producit rem artificialem, sic in gubernatore est quædam ratio ordinis agendorum per eos qui sibi subjiciuntur.1 Et sicut ratio in mente artificis dicitur ars atque exemplar artificialium, sic ratio in animo gubernantis lex nominatur. Deus autem est omnium conditor et gubernator. Ideo sicut ratio divinæ sapientiæ dicitur idea, exemplar et ars, in quantum per eam omnia facta sunt; sic dicitur lex æterna, secundum quod est universorum directiva. Unde lex æterna aliud non est nisi ratio divinæ sapientiæ prout est directiva actionum ac motuum omnium creaturarum. Et quoniam lex ad rationem pertinet, ideo appropriatur Verbo Dei, quod est emanatio paterni intellectus.

  3. Porro Augustinus ait, quod divinæ legis notio nobis impressa est. Pro cujus intellectu advertendum, quod aliquid dupliciter potest agnosci, scilicet in se ipso, et in suo effectu. Lex ergo æterna in se, secundum quod est in mente divina, non cognoscitur nisi a Beatis, qui divinam essentiam cernunt; sed in suo effectu, omni rationali creaturæ aliqualiter innotescit. Omnis enim hujusmodi creatura veritatem quodammodo naturaliter cognoscit, saltem primorum principiorum legis naturalis. Omnis autem agnitio veritatis, est quædam irradiatio ac participatio incommutabilis atque divinæ veritatis, quæ est lex æterna.

  4. At vero omnis lex secundaria et creata, a lege divina derivata exemplataque est. Semper enim in causis ordinatis, inferiora non agunt nisi secundum directionem ac legem seu exigentiam superioris. Et lex principis derivatur ad infimos per medios coadjutores, qui primi principis regulam imitentur. Unde Augustinus in libro primo de Libero arbitrio asserit, quod in temporali lege nihil est justum atque legitimum nisi ex æterna lege derivatum.

  5. Adhuc autem, quum lex sit aliorum quæ fieri possunt directiva; ideo sicut universa post Deum a Deo fluxerunt, sic ejus gubernationi subduntur: et sic necessaria subjiciuntur legi divinæ. Sola autem divina essentia, quum fieri nequeat, legi æternæ non subditur: quin potius est ipsa substantialiter lex æterna.

  6. Insuper, Deus omni creatæ naturæ actuum suorum principia dedit, quæ divino intellectui parent. Et ideo dicitur Deus omni creaturæ præcipere, quoniam divinæ conceptioni omnis natura et virtus creata naturaliter subest atque obedit. Et ergo contingentia æternæ legi subduntur.

Footnotes

  1. QUÆSTIO 93. ↩

Chapter 262 of 761