Articulus 100
Quid sit lex naturalis. 2. De præceptis ejus. 3. Utrum omnes actus virtutum sint de naturali lege. 4. An sit una apud omnes. 5. An sit mutabilis. 6. Et an queat a mente humana deleri.
NON est autem idem, id quo aliquis agit vel constituit, et quod constituitur.1 Habitus vero est principium quo aliquis agit; sed lex (secundum præinducta) est aliquid per rationem constitutum, quemadmodum propositio opus est rationis. Lex ergo naturalis non est essentialiter habitus, sed improprie, prout illud dicitur habitus, quod habitu tenetur: sicut fides vocatur, quod fide servatur. Hoc igitur modo lex naturalis est habitus, in quantum legis naturalis præcepta quandoque a ratione considerantur actualiter; quandoque vero sunt solum præcepta in anima habitualiter. Sic quoque principia indemonstrabilia in speculativis non sunt ipsi habitus principiorum, sed sunt principia quædam quorum est habitus.
Amplius, sicut primum quod cadit in intellectus apprehensione est ens; sic bonum est quod primo cadit in apprehensione rationis practicæ, quæ ordinatur ad opus. Omne enim agens operatur propter finem, qui habet rationem boni. Primum ergo principium in ratione practica est quod fundatur supra rationem boni: quæ est, quod bonum est quod omnia appetunt. Unde legis naturalis primum præceptum in quo omnia fundantur, est: quod bonum est prosequendum et malum fugiendum. Ex quo sequitur, quod omnia illa sint secundum legem naturalem prosequenda vel vitanda, quæ practica ratio concipit sub ratione boni aut mali. Et quoniam bonum habet rationem finis, et malum rationem contrarii: ideo universa ad quæ habet homo naturalem inclinationem, concipit sub ratione boni et ut prosequenda; opposita quoque eorum, ut mala atque vitanda. — Propterea secundum ordinem naturalium inclinationum, est ordo præceptorum legis naturalis. Primo autem, inest homini naturalis inclinatio ad bonum secundum naturam, in qua cum omnibus rebus communicat, ut scilicet appetat sui esse conservationem. Et hoc modo pertinent ad legem naturalem ea per quæ vita hominis conservatur, atque contrarium impeditur. Secundo, inest homini naturalis inclinatio secundum naturam, in qua cum ceteris animalibus communicat. Et sic est homini naturalis lex conjunctionis maris et feminæ, et educationis prolis. Tertio, inest homini inclinatio naturalis, secundum id quod homini proprium est, id est secundum rationem. Et ita naturalia homini appellantur, ad quæ ratio naturalem ordinem habet, ut est veritatis cognitio, ignorantiæ odium. Et quia homo est naturaliter animal sociale, id est in societate conversans, naturale est ne alios offendat cum quibus sibi conversari incumbit. Sic ergo præcepta legis naturalis sunt plura, quamvis sunt unum per reductionem ad unum principium.
Porro de actu virtutum dupliciter loqui contingit. Primo, secundum esse morale, videlicet in quantum est actus virtuosus: et sic omnes actus virtutum sunt naturales, secundum Damascenum. Naturale enim est homini, secundum rationem agere. Agere autem secundum rationem, est ordinate virtuoseque agere. Secundo, quantum ad esse propriæ speciei: et sic non omnes actus virtutum sunt ex naturali inclinatione seu naturales, vel de lege naturæ. Multa namque virtuose fiunt ad quæ natura primitus non inclinavit, sed ratio adinvenit.
Denique lex naturalis una est apud omnes, quantum ad sua communia ac prima principia. Sed quantum ad particularia jura, quæ quasi quædam conclusiones eliciuntur ex primis principiis practicæ rationis, non est eadem apud omnes. Quum enim ratio practica versetur circa contingentia, quanto magis ad particularia descendit, tanto cognitio est incertior atque difformior: quia major mutabilitas atque diversitas invenitur in talibus, et sic commune principium sæpe instantiam patitur propter particularium conditionum veritates: ut quod petenti reddantur deposita, de lege naturali est justum; sed in determinato casu id non expedit, ut si quis vellet adeptis depositis bonum commune impugnare, vel simile aliquid facere. Et quo magis descenditur ad particularia, eo lex est magis incerta, et apud alios aliosque diversa. Ratio vero speculativa quum sit circa necessaria, eamdem habet veritatem apud omnes in communibus suis principiis et in conclusionibus, quamvis non sit omnibus æque nota.
Insuper, eo modo quo lex naturalis est una apud omnes, sic est etiam immutabilis, scilicet quoad communia sua principia. In particularibus autem legibus ex communi deductis, quandoque sed raro, habet instantiam ac mutationem, propter singularem casum occurrentem. Verumtamen lex naturalis potest perfici, per additionem tam legis divinæ quam humanæ: imo multa sunt addita humanæ vitæ utilia supra legem naturalem. Quod autem in quibusdam hominibus lex naturalis ita mutatur vel obtenebratur, est ex depravatione rationis per passionem vel malam consuetudinem, seu vitiosam naturæ habitudinem: quemadmodum olim apud Germanos latrocinium non reputabatur iniquum (quod tamen manifeste est contra naturalem legem), ut refert Julius Cæsar in libro de Bello Gallico.
At vero lex naturalis, quantum ad sua communissima præcepta atque principia, quæ omnibus naturaliter nota sunt, aboleri a cordibus hominum nullatenus valet, quantum ad habitualem notitiam; sed quoad actualem applicationem circa aliquod particulare agendum, potest deficere propter passionem aliquam, vel aliam causam actum rationis impedientem. Quantum vero ad particularia præcepta seu jura, quæ sunt velut conclusiones legis communis, deleri potest per persuasionem sinistram, vel pravam consuetudinem: sicut etiam apud aliquos vitia contra naturam non æstimabantur illicita, ut apud Italos.
Footnotes
-
QUÆSTIO 94. ↩
Chapter 263 of 761