Articulus 101
- De utilitate legis humanæ. 2. De ejus origine. 3. De qualitate ejus. 4. De ejus divisione.
QUÆSTIO 95. 1. QUAMVIS itaque insit hominibus naturalis aptitudo, seu quædam habitualis inchoatio ad virtutes, perfectio tamen et complementum virtutum non acquiritur nisi per industriam et exercitium. Quidam autem sunt bonæ naturæ, complexionis ac indolis: et isti sine pœnis et metu induci possunt ad bona, et a malis averti, per parentes vel alios privatos familiares. Aliqui vero inveniuntur protervi atque ad malum proclives et fervidi. Hos autem necesse est a malis compesci, et ad vitam virtutum induci per vim et metum, seu comminationem pœnarum. Talis autem disciplina vocatur lex humana. Unde constitutio legum necessaria exstitit. Nam teste Philosopho, primo Politicæ, sicut homo virtute ordinatus, est optimum animal, sic si a lege separetur atque justitia, est omnium animalium pessimum. Homines quoque bene dispositi, melius inducuntur ad bonum voluntaria monitione quam coactione.
Denique in rebus humanis est aliquid justum, in quantum secundum rationem consistit. Lex autem naturæ est prima regula rationis. Ideoque omnis lex humanitus adinventa, in tantum participat de ratione legis, in quantum a lege naturali derivatur. Et si ab ea discordet in aliquo, non erit lex, sed legis corruptio.
At vero ea quæ ordinantur ad finem, oportet determinari secundum proportionem ad finem; ea quoque quæ ab alio recta mensurataque sunt, necesse est disponi secundum convenientiam ac proportionem ad regulam. Quum ergo lex humana utrumque contineat (est enim ordinata ad finem, videlicet utilitatem humanam; et est regula quædam secundum altioris regulæ, puta divinæ ac naturalis legis, directionem mensurata); idcirco Isidorus ponendo qualitates seu conditiones legis ait: Oportet ut lex religioni congruat, in quantum videlicet proportionatur legi divinæ; item, quod saluti proficiat, secundum quod correspondet utilitati humanæ. Aliæ vero conditiones quas ponit, reducuntur ad istas. Dicit enim: Erit lex honesta, scilicet ut sit religiosa; justa, et hoc, ut secundum rationem procedat; possibilis, quatenus ferri a subditis possit. Addit quoque quod sit secundum consuetudinem patriæ, et loco et tempori congruat.
Præterea, secundum varia quæ ad rationem legis humanæ concurrunt, multis modis dividitur. Primo enim requiritur ad legem humanam quod derivetur a lege naturali. Et quantum ad hoc, dividitur jus positivum: in jus gentium, ad quod spectant conclusiones deductæ ex lege naturæ communi; et in jus civile, ad quod pertinent particulares determinationes juris naturalis ad certam materiam, prout quælibet civitas aliquid accommodum sibi determinat. Secundo, exigitur ad legem humanam quod ordinetur ad bonum commune. Et sic dividitur: in legem eorum qui spiritualiter præsunt, ut sacerdotes; et eorum qui temporaliter præsident, quemadmodum principes. Tertio, exigitur quod instituatur a principe. Et sic variantur leges secundum diversa regimina principum, scilicet regis, vel senatus, aut consulum. Quarto, oportet quod sit dirigens actus humanos. Et sic distinguuntur leges secundum ea de quibus dantur: ut dicitur lex Julia de adulteriis, lex Cornelia de sicariis, non propter auctores, sed propter materias.
Chapter 264 of 761