Skip to the text

Articulus 102

  1. Utrum lex humana sit ponenda in communi. 2. An habeat omnia vitia prohibere, 3. et omnium virtutum actus ordinare. 4. An necessitatem imponat in foro conscientiæ. 5. An omnes homines ei subdantur. 6. An liceat exsistenti sub lege agere præter verba legis.

  2. ET quoniam finis legis ad bonum commune refertur, videlicet utilitatem communem, ut dictum est:1 decet ut lex humana in communi ponatur secundum proportionem sui finis ad quem ordinatur. Bonum autem commune constat ex multis: nam plures personæ requiruntur ad ipsum; et quod diversi diversa agant officia; et ut bonum intentum diu duret. Idcirco lex multa concernit secundum personas, ac tempora, atque negotia. Privilegia autem, secundum Philosophum, sunt quædam particulares leges, eo quod certas personas respiciant.

  3. Amplius, quum sit lex quædam mensura ac regula actuum, debet esse mensuratis per eam homogenea, id est unius rationis, secundum Philosophum decimo Primæ philosophiæ. Diversa namque diversis mensurantur. Oportet ergo legem dari secundum proportionem conditionemque hominum quibus præstatur. Nam, ut dictum est, secundum Isidorum, lex debet esse possibilis secundum naturam, et consuetudinem patriæ. Facultas autem et modus operandi, ex interiori dispositione dependent. Sicut enim viro et puero non sunt eadem possibilia nec proponenda, sic perfecto in virtutibus et imperfecto non sunt eadem possibilia aut proponenda. Sed multa permittuntur in uno quæ prohibentur in alio, propter diversam capacitatem eorum. Lex vero humana proponitur populo communi, cujus major pars est imperfecta in virtutibus: et ideo non prohibet omnia vitia, a quibus perfecti abstinent; sed graviora dumtaxat, a quibus multitudo abstinere potest: præsertim quæ sunt aliorum nocumenta, sine quorum coercitione vita socialis humana stare in pace non valet, quemadmodum furta, homicidia, etc. Si autem lex humana omnia mala vetaret, multa pejora contingerent.

  4. Præterea species virtutum distinguuntur per objecta: omnium autem virtutum objecta referri possunt ad bonum commune, vel privatum. Lex autem ad bonum commune ordinatur: potest ergo præcipere de omnium virtutum actibus. Sed lex humana non præcipit de omni actu virtutum, sed solum de illo qui ordinabilis est ad bonum commune immediate vel mediate. Unde sicut non prohibet omnes actus vitiosos, sed quosdam singulorum vitiorum; sic nec præcipit de omni actu omnium virtutum singularum, sed de aliquibus actibus singularum virtutum.

  5. Adhuc, lex humana si justa est, obligat in foro conscientiæ, eo quod ab æterna lege procedat. Et dicitur lex justa : tam ex fine, dum ordinatur ad bonum commune, quam ex auctore, quando videlicet potestatem legislatoris non excedit; et item ex forma, ut scilicet detur secundum proportionem possibilitatemque hominum.

Leges quoque dicuntur injustæ dupliciter. Primo, secundum contrarietatem ad bonum humanum, modo nunc dicto : ut quum finis legislatoris est malus, utpote cupiditas; vel forma inepta, dum onera communitatis inæqualiter dispertiuntur in singulas communitatis personas; vel si lex facultatem dantis transcendat. Secundo, dicitur lex humana injusta propter contrarietatem ad bonum divinum, ut leges tyrannorum a fide christiana avertere studentium. Hæ ergo leges non sunt vere leges, sed quædam violentia, secundum Augustinum. Et leges primo modo non sunt servandæ, nec obligant in foro conscientiæ, nisi propter scandalum, vel perturbationem vitandam : ob quam causam oportet quandoque proprio juri cedere. Sed leges secundo modo injustæ, nullo modo servandæ sunt. Magis enim oportet obedire Deo quam homini.

  1. Porro lex duo habet. Primo enim habet regulare actus humanos. Et secundum hoc, omnes qui subjecti sunt potestati, subduntur et legi quam fert potestas : qui scilicet non sunt de alterius principis potestate vel regno, nec superiori lege reguntur. Qui enim superiori lege regitur, non subditur inferiori quantum ad illa quæ lex superior continet. Secundo, habet lex vim coactivam. Et quoad hoc, nec princeps, nec virtuosi, nec spirituales, legi subduntur, sed solum mali. Boni enim ex proprio motu bene agunt; sed mali coactione egent. Princeps quoque si superiorem judicem non habet, non cogitur lege.

  2. Denique, quum lex ordinetur ad bonum commune, si in casu observatio legis sit bono communi damnosa, tunc lex non est servanda secundum tenorem verborum, sed secundum intentionem legislatoris. Et si periculum imminens ex observatione legis sit subitum et apertum, tunc necessitas habet dispensationem annexam : et licet cuilibet legem interpretari; alias non licet nisi superioribus, quibus conceditur potestas dispensandi in legibus. Hujus exemplum potest sic poni : Si lege sancitum esset, ut civitatis obsessæ portæ sint clausæ, hoc ut communiter expedit. Sed si adversarii insequantur cives civitatis obsessæ, ex quibus bonum civitatis dependet; tunc portæ essent aperiendæ, quia nec hoc est contra intentionem legis, sed pro ea.

Footnotes

  1. QUÆSTIO 96. ↩

Chapter 265 of 761