Skip to the text

Articulus 103

  1. An lex humana sit mutabilis. 2. An occurrente aliquo meliori, semper sit mutanda. 3. An per consuetudinem deleatur, et an consuetudo obtineat vim legis. 4. An etiam legis humanæ usus per dispensationem rectorum mutabilis sit.

  2. EST igitur lex humana dictamen rationis, quo diriguntur actus humani.1 Duplici ergo ex causa potest mutari. Primo, ex parte rationis. Ratio enim humana procedit de imperfecto ad perfectum. Et ideo primi legislatores non poterant tam perfectas tradere leges, ut posteri. Unde posteriores aliquid addere potuerunt, atque perficere leges priorum : quemadmodum etiam priores philosophi aliquam veritatem in speculativis scientiis, quamvis imperfectam, invenerunt, quæ per posteriores philosophos aucta perfectaque est. Secundo, ex parte hominum, quorum conditiones et status mutabiles sunt. Et ergo secundum congruentiam loci ac temporis leges mutantur.

  3. Denique, quum ipsa legis mutatio sit secundum se detrimentum inducens communis salutis (nam ad observantiam legis plurimum confert consuetudo); propter ea lex humana non est mutanda, nisi ex alia parte tantus profectus nascatur ad minus ex legis mutatione, quantum detrimentum inducit ejus mutatio. Hoc autem non est, nisi evidentissima et maxima utilitas oriatur ex legis novæ statuto; vel quia ipsa lex manifestam iniquitatem includit, aut multis nociva exsistit. Ideo Jurisperitus dicit: In rebus novis constituendis evidens debet esse utilitas, ut recedatur ab illo quod diu æquum visum est. Videmus enim quod ea quæ contra consuetudinem fiunt, quamvis sint leviora, tamen graviora videntur.

  4. Porro lex omnis a voluntate et ratione progreditur. Lex enim naturalis et divina a voluntate rationali summi Regis emanat; lex autem humana, a voluntate hominis ratione mensurata atque directa. Sicut vero conceptus rationis insinuatur per verba, ita et per facta: hoc namque quisque videtur eligere, quod opere implet. Ideoque sicut lex humana mutatur per verba, ita per opera, potissime quæ sæpe iterantur, quæ etiam consuetudinem causant. Et ergo consuetudo legem delet, et legis vim habet. Unde Augustinus dicit: Instituta majorum pro lege sunt tenenda; et sicut prævaricatores divinarum legum, ita contemptores consuetudinum sunt coercendi. Istud tamen non debet intelligi de lege divina vel naturali, nec de lege humana perfecta. Non enim consuetudo prævalet legi, quamdiu prima legis ratio manet, et eadem dispositio atque possibilitas subditorum.

  5. Adhuc autem, dispensatio proprie designat commensurationem alicujus communis ad singula. Nam gubernator domus dicitur dispensator, in quantum unicuique tribuit cum debita mensura ac pondere. Præceptum autem commune legis quandoque proportionatum non est huic vel huic personæ, sed periculum immineret si ab ea observaretur. Oportet ergo aliquem esse qui ordinet quid unicuique competat. Nec hoc decet unicuique indifferenter committi, sed superiori prælato, nisi in subito atque evidenti periculo. Et ergo dispensatio legis et præcepti communis committitur præsidenti, qui considerare tenetur quid unusquisque ferre patique valeat.

Footnotes

  1. Quæstio 97. ↩

Chapter 266 of 761