Skip to the text

Articulus 104

  1. An lex vetus sit bona. 2. An data sit a Deo. 3. An mediantibus angelis. 4. An data sit omnibus. 5. An omnes obliget. 6. Et an tempore apto data fuerit.

  2. LEX autem ostenditur bona ex hoc, quod rationi consonat:1 sicut doctrina est bona, quæ consonat veritati. Lex autem vetus rationi consonat, et vitia prohibet: est ergo bona. Sed bonum dicitur aliquid dupliciter, scilicet perfecte, et imperfecte. In his vero quæ ordinantur ad finem perfectum, illa sunt imperfecta, quæ per se non possunt ad ipsum finem perducere; perfecta vero, quæ possunt. Ad finem autem legis divinæ, qui est beatitudo æterna, perduci homo non valet nisi per gratiam. Lex vero vetus non contulit gratiam: Lex enim per Moysen data est, gratia et veritas per Jesum Christum facta est.2 Et ergo lex vetus est imperfecta. Nova vero lex est perfecta. Dicitur autem lex vetus dedisse præcepta non bona, quantum ad præcepta cærimonialia, quæ gratiam non continebant.3

  3. Denique lex vetus a Deo vero est data. Inducit enim ad Christum dupliciter, scilicet perhibendo testimonium de ipso, et disponendo ad ipsum per aversionem populi ab idololatria.

  4. Et quoniam lex vetus imperfecta est respectu novæ legis; ideo decuit, ut sicut nova data est per Filium Dei, sic vetus daretur per ministerium angelorum. Actio enim principalis atque finalis ad superiorem spectat. Et iterum, secundum Dionysium, illuminationes divinæ deferuntur ad nos per angelos.

  5. Causa autem cur Deus populo Judæorum veterem legem dedit, fuit ex sola bonitate; et quia Christus ex illo populo erat nasciturus : propter quod decuit illum populum speciali gratia et sanctitate pollere, propter reverentiam Christi.

  6. Insuper, ad observantiam veteris legis solus populus Judæorum obligabatur, quoniam ex illo Christus nasci elegit. Unde Dionysius ait nono capitulo de Hierarchia cœlesti, quod multi gentilium per angelos ad Deum reducti sunt. Sciendum tamen, quod lex vetus erat manifestatio legis naturæ, et aliqua superaddebat. Quantum ergo ad primum, omnes homines tenebantur ad eam, non in quantum præcepta naturalis legis erant præcepta veteris legis, sed in quantum erant præcepta legis naturæ. Quantum vero ad præcepta adjuncta, alii non tenebantur ad eam.

  7. Amplius, convenienter data est lex vetus tempore Moysis, ad convincendam et reprimendam humani cordis superbiam. De duobus enim homo potissime superbivit, videlicet de scientia et potentia : de scientia quidem, quasi naturalis ratio ei sufficere posset; de potentia quoque, quasi per propriam potestatem legem implere posset. Horum autem utrumque manifeste apparuit esse falsum tempore Moysis : et ergo tunc opportunissime data est lex, tam in adjutorium bonis, quam in convictionem malignis.

Footnotes

  1. Quæstio 98. ↩

  2. Joann. 1, 17. ↩

  3. Ezech. xx, 25. ↩

Chapter 267 of 761