Articulus 105
Utrum lex vetus contineat præcepta multa. 2. An et moralia. 3. An etiam cærimonialia. 4. An judicialia quoque. 5. An præterea aliqua alia. 6. Et qualiter lex induxerit ad horum observantiam præceptorum.
LEX autem, juxta præhabita, ordinat actus humanos ad debitum finem, dando præcepta per quorum adimpletionem finis acquiritur.1 Quum ergo per multos actus variasque observantias homo ordinetur et perducatur ad ultimum finem : constat quod lex vetus multa præcepta continuit; sed lex una fuit, propter ordinem ad unum finem.
Continebat ergo lex vetus quædam præcepta moralia, quæ sunt de lege naturali, scilicet decem præcepta Decalogi. Per illa enim efficitur homo Deo consimilis atque amabilis. Lex enim divina ad Dei amicitiam maxime ordinatur. Præcepta vero dicuntur moralia, quæ immediate sunt de actibus virtutum, per quas fit homo bonus atque perfectus, et per consequens Deo similis et dilectus. Et quoniam ratio hominis per peccatum obscurata fuit, ita quod naturalem legem reliquit, ad idololatriam et alia turpissima vitia declinando, necessarium fuit hominibus ut per legem scriptam lex naturalis renovaretur.
Præterea ordinatur homo ad Deum non solum per interiores latriæ actus, ut sunt credere, sperare, amare; sed etiam per exteriores, quibus homo divinam servitutem profitetur : et ad tales actus cærimonialia ordinantur præcepta. Conveniens ergo fuit, in veteri lege præcepta cærimonialia dari. Et dicitur cærimoniale (secundum quosdam) a Cerere, quæ erat dea frugum terræ : quoniam ex frugibus terræ oblationes fiebant.
At vero, sicut communia legis præcepta de cultu divino determinantur per præcepta cærimonialia; sic præcepta communia de observatione justitiæ inter homines determinantur per præcepta judicialia.
Tria ergo præcepta dari oportuit in lege veteri, videlicet : moralia, quæ sunt de actu virtutum; cærimonialia, quæ sunt determinationes cultus divini; et judicialia, quæ sunt determinationes justitiæ inter homines conservandæ.
Præcepta igitur sunt de his quæ sunt agenda. Et ponuntur in lege antiqua, non solum pertinentia ad præcepta, sed etiam aliqua spectantia ad illa per quæ homo inducitur ad observantiam præcepti. Hæc autem sunt duo, videlicet auctoritas præceptoris, et merces quæ datur pro opere. Ideoque in lege ponuntur quædam ad Dei majestatem spectantia, et quædam quæ sunt præmia beatitudinum. Omnia autem divinæ legis præcepta, justificati-ones dici possunt, eo quod sint exsecu-tiones divinæ justitiæ.
Præterea convenienter in veteri le-ge temporales promissiones proponuntur. Sicut enim in scientiis præmissæ pro-portionantur capacitati discipuli; sic in operabilibus pœnæ et præmia quæ ad observantiam præceptorum inducunt, pro-ponenda sunt secundum dispositionem et qualitatem eorum quibus præstantur præ-cepta. Lex autem vetus imperfecta erat, in comparatione ad legem gratiæ. Et ergo data est populo imperfecto, respectu per-fectionis quæ conferenda fuit per Chri-stum. Imperfectorum vero statui competit, ut per temporalia bona excitentur ad obedientiam divinorum: quemadmodum pueri induci solent puerilibus quibusdam munusculis ad aliquid peragendum. Per-fectorum autem est solidus cibus, id est spirituale exercitium.2 Hæc tamen tempo-ralia non sunt eis promissa tanquam fi-nalia bona, sed ut ea ad divina referrent.
Footnotes
Chapter 268 of 761