Skip to the text

Articulus 106

  1. An omnia veteris legis præcepta mora-lia sint de lege naturæ. 2. An sint de actibus omnium virtutum. 3. An reducantur ad de-cem præcepta Decalogi. 4. De numero quo-que eorum, 5. ac ordine eorum.

  2. OMNIA denique præcepta moralia ve-teris legis pertinent ad legem na-turæ, seu naturalem rationem.1 Præcepta enim moralia ab aliis differunt per hoc, quod sunt de his quæ per se ad bonos mores respiciunt. Mores vero humani di-cuntur in ordine ad rationem, quæ est proprium actuum humanorum principi-um. Unde mores nominantur boni, qui rationi concordant, et mali, qui discor-dant. Sicut vero omne judicium rationis speculativæ procedit a principiis natura-liter notis, sic omne judicium practicæ rationis a notitia primorum principiorum ejus naturaliter notorum progreditur, ut dictum est. Verumtamen præcepta mora-lia non sunt æqualiter ex primis princi-piis naturalis practicæ rationis manifesta. Quædam enim statim audita cunctis pa-tescunt: quemadmodum de honoratione parentum, de non faciendo furto. Quæ-dam vero majori consideratione indigent et approbatione sapientium:2 ut illud, Co-ram cano capite surge. Aliqua vero indi-gent directione illuminationis divinæ: ut de non faciendo conflatili aut sculptili.

  3. Denique lex divina proponit præce-pta de actibus omnium virtutum. Ordinat enim hominem ad Deum. Homo autem ad Deum reducitur per operationes po-tentiarum animæ, in quibus imago Dei in ipso relucet. Et ergo virtutum intel-lectualium atque moralium actiones ju-bentur. Sed quædam jubentur ut omnino ad salutem necessaria, quæ proprie vo-cantur præcepta: sicut de non faciendo adulterio vel homicidio. Aliqua vero præ-cipiuntur quasi utilia et conferentia ac disponentia ad obediendum primis præ-ceptis: ut illud Exodi, Si pignus acce-peris a proximo tuo vestimentum, ante solis occasum reddas ei, atque similia.3

  4. Porro præcepta Decalogi ab aliis le-gis præceptis distincta sunt, quoniam Deus ea per se ipsum proposuit, quia et natu-rali rationi ea inscripsit. Alia autem præ-cepta proposuit per Moysen. Præceptum vero de observatione sabbati, quantum ad temporis determinationem, pertinet ad præcepta cærimonialia. Præcepta quoque judicialia sunt de actibus atque negotiis hominum. Cærimonialia vero concernunt cultum divinum. Omnia ergo præcepta moralia reducuntur ad decem præcepta Decalogi. Nam præcepta quæ de se mani-festa sunt, quasi communia quædam prin-cipia ex quibus alia velut conclusiones eliciuntur, continentur in illis decem præ-ceptis sicut principia in conclusionibus : ut illud, Nulli malum est faciendum, et de dilectione Dei ac proximi.

  5. Insuper, decem præceptorum tria spectant ad Deum, scilicet tria prima; alia septem ordinantur ad proximum. Quod autem Deus præcepit non fieri imagines, non præcepit absolute, sed secundum hoc quod non colantur. Nam in tabernaculo Deus jussit imaginem Seraphim fieri, ut dicitur Exodi vicesimo quinto.4 Tria autem debet subjectus suo prælato, videlicet fidelitatem, reverentiam, et famulatum. Ad fidelitatem ergo Dei respicit primum mandatum, quo dicitur, Non habebis deos alienos; ad reverentiam vero secundum, quum dicitur, Non assumes nomen Dei tui in vanum; ad famulatum autem, quo dicitur, Memento ut diem sabbati sanctifices, videlicet in memoriam beneficiorum Dei, et maxime creationis rerum.

  6. Convenienter etiam ordinantur præcepta. Primo enim dictat ratio naturalis, Deo esse adhærendum: ad quod tria præcepta quodam ordine inducunt: nam primo oportet esse fidem ad Dominum; secundo, reverentiam; tertio, famulatum. Deinde, post Deum maxime obligatur homo parentibus, et deinde aliis secundum ordinem quemdam.

Footnotes

  1. QUÆSTIO 100. ↩

  2. Lev. xix, 32. ↩

  3. Exod. xxii, 26. ↩

  4. Exod. xxv, 18. ↩

Chapter 269 of 761