Skip to the text

Articulus 107

  1. De modo condendi præcepta. 2. An præcepta sint dispensabilia. 3. An modus servandi ea sit in præcepto. 4. De distinctione aliorum præceptorum moralium. 5. Et utrum præcepta moralia veteris legis justificarent.

  2. CONVENIENTER demum ordinantur præcepta, quippe quæ a summa ratione, id est divina sapientia, data sunt. Semper autem sub præcepto affirmativo intelligendum est præceptum negativum oppositum. Non autem semper sub negatione potest intelligi affirmatio contraria: quia negatio ad plura extendit se quam affirmatio.

  3. Præcepta autem Decalogi sunt indispensabilia. Tunc enim dispensatio habet locum, quando occurrere potest aliquis casus, in quo si servaretur præceptum legis, fieret contra intentionem legislatoris. Præcepta vero moralia continent ipsam boni communis conservationem, ordinem quoque justitiæ atque virtutis, tam quoad Deum, quam inter homines. Dispensari ergo non possunt. Modus tamen servandi ea, quantum ad auctoritatem Dei, est mutabilis.

  4. Consistit denique modus virtutis in tribus, secundum Philosophum secundo Ethicorum. Primo, ut homo operetur sciens: quæ enim per ignorantiam fiunt, per accidens fiunt. Et quoad hoc, modus virtutis est in præcepto secundum legem divinam atque humanam. Secundo, ut volens et eligens agat. Et sic modus virtutis cadit sub præcepto divino, non autem humano. Lex namque humana non judicat eum qui vult occidere, sed qui occidit. Utrumque vero judicat Deus. Tertio, ut firme et immobiliter, id est ex habitu, faciat. Et sic neque sub præcepto divino neque humano cadit virtutis modus. Nulla enim lex judicat eum qui debitum honorem impendit parentibus, licet non habeat habitum pietatis. — Insuper, modus caritatis secundum se consideratus cadit sub præcepto; sed considerando caritatem prout est aliarum virtutum forma et finis, sic non cadit modus ejus sub præcepto. In hoc enim præcepto, Honora patrem, etc., non includitur ut hoc fiat ex caritate, quamvis sine caritate non sit meritorium.

  5. Sunt quoque, ut dictum est, quædam præcepta moralia, non omnibus, sed solis sapientibus manifesta ex naturali ratione. Et ista superadduntur a Deo per Moysen decem præceptis, et reducuntur ad ea.

  6. Præcepta etiam veteris legis disponebant ad gratiam Christi. Sed quoniam præcepta et sacramenta veteris legis non continebant gratiam, ut ea quæ in nova sunt lege; propterea non justificabant, sicut nunc, habitum justitiæ inducendo, loquendo de habitu infuso.

Chapter 270 of 761