Articulus 108
Quæ sit ratio præceptorum cærimonialium. 2. An sint figurativa. 3. An sint multa. 4. Et de distinctione ipsorum.
SICUT autem præcepta judicialia determinant præcepta moralia quoad hominem, sic præcepta cærimonialia determinant ea per comparationem ad Deum, assignando exteriores ritus Deum colendi.1
Et quoniam in veteri Testamento veritas erat obscura respectu veritatis in Evangelio propalatæ, quemadmodum veritas Evangelii obscura est per comparationem ad notitiam veritatis in patria; idcirco præcepta cærimonialia veteris legis figurabant veritatem per Christum propalandam, sicut et modo exterior cultus novæ legis designat veritatem adipiscendam in patria.
Congruum insuper fuit in lege veteri præcepta cærimonialia multiplicari : quatenus per eorum occupationem mali retraherentur ab idololatriæ cultu, ad quam pronissimi erant; boni vero per ea ad Christum disponerentur, ac divinis assuescerent.
Dividuntur præterea cærimoniæ veteris legis : in sacramenta, per quæ populus ad Dei cultum consecrabatur; in sacra quoque, quæ sunt instrumenta ministrandi Deo, quemadmodum vasa, tabernaculum; et in observantias, quæ spectabant ad specialem conversationem colentium Deum; et in sacrificia, in quibus Dei cultus consistit exterior.
Footnotes
-
QUÆSTIO 101. ↩
Chapter 271 of 761