Articulus 109
Utrum præcepta cærimonialia habeant causam.1 2. Qualem causam habeant. 3. De causa sacrificiorum. 4. De causa sacrorum. 5. De causa sacramentorum. 6. De causa observantiarum.
PORRO quæ a Deo sunt, ordinata sunt.2 Quæ autem ordinata sunt, ad finem aliquem ordinantur, et habent media perveniendi ad finem proportionata. Licet ergo præcepta cærimonialia in se parvam vel nullam causam habebant, tamen per relationem et finem causam habebant.
Porro finis præceptorum cærimonialium fuit duplex. Unus erat cultus Dei pro tempore illo : et quantum ad hoc, habebant causam litteralem, videlicet ut retraherent homines ab idololatria, et divinorum memoriam beneficiorum inducerent, excellentiam quoque divinæ majestatis ostenderent. Alius finis erat, ut Christum figurarent : et sic habebant causas figurales ac mysticas.
Ex eo autem quod cærimoniæ ordinabantur ad præsentem Dei cultum pro tempore illo, una est causa sacrificiorum et oblationum veteris legis, ut homo recognosceret se omnia a Deo habere, et omnia in Deum referenda sicut in ultimum finem; secunda causa fuit, ut retraherentur a sacrificiis idolorum. Sed in quantum cærimoniæ figurabant Christum, sic causa omnium sacrificiorum atque oblationum fuit figuratio passionis et immolationis qua Christus semetipsum pro nobis Deo in cruce voluntarie obtulit. Et in hoc, omnia sacrificia consummantur : unde et ipsum solum est frequentandum. — Sciendum vero, quod non nisi tria genera animalium quadrupedum offerebantur Deo in sacrificio, scilicet boves, oves, et capræ. Omnia enim alia animalia præter ista offerebant idololatræ diis suis. Et apud Ægyptios ista animalia erant abominabilia. Propter quod Moyses Pharaoni dixit : Abominationes Ægyptiorum immolabimus Deo nostro. — Erat autem triplex genus sacrificiorum. Unum quod totum comburebatur, et vocabatur holocaustum, quasi totum incensum in reverentiam majestatis divinæ : quo significabatur perfectio consiliorum sub tempore gratiæ, ubi totus homo in amorem Dei resolutus, velut incensum ad Christum ascendit. Secundum genus erat, quod offerebatur ex necessitate pro remissione peccatorum: cujus media pars comburebatur, et alia pars erat in usum sacerdotum, ad designandum quod remissio peccatorum sit a Deo per sacerdotes. Sed quando pro totius populi vel sacerdotis peccato offerebatur, totum comburebatur. Tertium genus dicebatur hostia pacifica, et fuit pro gratiarum actione beneficiorum, vel salute aut prosperitate habenda: cujus una pars incendebatur, alia fuit sacerdotum, tertia offerentium. Oblatio autem turturum et columbarum erat propter paupertatem offerentium: unde nec pro gratiarum actione offerebantur. Est quoque pensandum verbum Rabbi Moysis dicentis: Quanto gravius erat peccatum, tanto vilior species animalis pro illo offerebatur. Nam pro idololatria, quæ est gravissimum crimen, immolabatur capra, quæ est vilissimum animal; pro ignorantia vero sacerdotis, vitulus; pro negligentia principis, hircus. In omni quoque oblatione offerebatur sal, quoniam sal corruptionem impedit, et sapientiæ discretionem insinuat.
Præterea sacrorum veteris Testamenti, scilicet templi, vasorum, ministrorum, vestimentorum, etc., rationalis causa est: quatenus per hæc specialia atque distincta a ceteris exteriora divinæ servitutis instrumenta, homines ad majorem interiorem Dei reverentiam inducerentur. Videmus enim ea quæ communia sunt, minus honorari. Et ideo reges ac prælati solent aliquibus specialibus ornamentis ac domibus uti, ut magis venerentur a subditis. Adorabant enim Judæi ad occidentem, ad excludendam idololatriam. Omnes enim gentiles adorabant versus orientem, in reverentiam solis. — Advertendum quoque, quod in veteri lege erant septem solennitates, ut elicitur ex Numerorum vicesimo octavo et vicesimo nono capitulis.3 Prima erat quasi continua, scilicet jugis sacrificii, qua quotidie mane et vespere offerebatur agnus, in memoriam beneficii creationis mundi. Secunda erat Sabbati, omni hebdomada. Tertia erat festum Neomeniarum, in memoriam beneficii divinæ gubernationis. Et istud erat omni mense in principio lunæ, quia secundum cursum lunæ inferiora mutantur. Quarta erat solennitas Phase, in memoriam liberationis de Ægypto. Quinta fuit Pentecostes post dies quinquaginta, ad memorandum beneficium legis datæ. Sexta fuit festum Tubarum, in memoriam liberationis Isaac, quando Abraham obtulit pro eo arietem cornu vepribus hærentem: et ergo cornibus buccinabant. Septima erat Expiationis solennitas, in memoriam quod Deus ignovit eis peccatum adorationis vituli. Erat etiam apud eos festum Scenopegiæ, id est Tabernaculorum, septem diebus, ad recolendum beneficium protectionis ac deductionis eorum per desertum. Unde tunc habere debebant fructum arboris pulcherrimæ. In die vero octava erat festum Cœtus atque collectæ, quando colligebantur necessaria ad expensas cultus divini.
Præterea illa in veteri lege dicebantur sacramenta, quæ Dei cultoribus adhibebantur. Cultus autem Dei pertinet speciali modo ad sacerdotes et templi ministros, generaliter vero ad omnes. Ideoque quædam sacramenta concernebant templi ministros, ut consecratio et quædam oblationes; quædam vero omnem populum, ut circumcisio, agnus paschalis, etc. Erant etiam in eis quædam purificationes contra exteriores immunditias, et expiationes pro peccatis. Quorum omnium erant rationabiles causæ, tam litterales pro tempore illo, quam mysticæ pro tempore Christi.
Denique, sicut ceteræ res quæ ad cultum Dei deputantur, aliquam specialitatem sortiuntur ad honorem Dei; sic populus ad Dei cultum deputatus specialibus donis ornandus est. Unde populus Judæorum, qui specialiter erat ad divinum deputatus obsequium, et maxime sacerdotes Levitæque ejus, speciales habebant cærimonias, quæ omnes in figura Christi et mysteriorum ipsius datæ sunt eis. Et sic causæ illarum cærimoniarum sunt duplices. Una, secundum quod repræsentabant ea quæ ad Christum et Ecclesiam pertinent: omnia enim in figura contingebant illis, secundum Apostolum.4 Alia est secundum congruentiam divini cultus pro tempore illo.
Footnotes
Chapter 272 of 761