Articulus 110
An fuerint cærimoniæ ante legem. 2. An præcepta cærimonialia habuerint aliquam vim justificandi. 3. An Christo veniente cessaverint. 4. Et an sine mortali peccato post Christi adventum servari queant.
CÆRIMONIÆ itaque ad determinatum modum colendi Deum pertinent.1 Ante legem autem scriptam erant quidam modi Deum forinsecus honorandi, qui dicuntur cærimoniæ, non tamen ex institutione vel auctoritate divina, sed secundum hominum devotionem. Sed quoniam aliqui ante legem etiam spiritu pollebant prophetico, videtur credibile quod ipsi ex divino instinctu inducti sunt ad aliquos speciales modos vel cærimonias Deum colendi.
At vero cærimoniæ veteris legis ab immunditia corporali, quæ erat quasi irregularitas seu inidoneitas accedendi ad divina, emundabant, non autem ab immunditia mentis seu culpa. Nihil enim tale potest habere vim justificandi, nisi a Christo, ex cujus latere fluxit virtus sacramentorum vim justificandi realiter et vere habentium. Et ergo sacramenta et cærimoniæ veteris legis gratiam et justificandi efficaciam non continebant. Conjungebantur autem antiqui fideles Deo per fidem Christi venturi: cujus fidei protestatio fuit exterior eorum oblatio.
Amplius, quum exterior Dei cultus, interiori ejus cultui proportionandus sit; idcirco in nova lege, cujus status diversus est a statu veteris legis, et cultus interior magis perfectus, observari non debent cærimoniæ veteris legis: maxime quum illæ sint figuræ ac typus eorum quæ nunc impleta cognoscimus. Sunt autem in nova lege aliæ cærimoniæ, quæ sunt figura futuri status in patria, et correspondent etiam cultui interiori status præsentis. Tamen Christo in mundo prædicante et conversante, simul currebant lex et Evangelium. Tunc namque Christi mysterium exstitit inchoatum, non impletum. Sed ipso mortuo cessaverunt, quum dixit: Consummatum est. In cujus figuram velum templi scissum est.2
Denique, sicut per verba, ita per facta, scilicet cærimonias, interior fides protestatur.3 Sicut igitur nunc mortaliter peccaret, qui fidem Christi protestaretur per verba de futuro, dicendo, Ecce virgo concipiet, vel, Christus nascetur; sic peccaret mortaliter, qui modo illas cærimonias observaret. Nam hoc esset realiter dicere Christum esse venturum, quia illæ Christum repræsentabant ac figurabant. Itaque, secundum Augustinum, erant legalia illa mortifera post divulgationem Evangelii; non autem in ipsa divulgatione, ne subito viderentur reprobari, sicut ritus gentilium. Hieronymus vero ait, quod statim Christo mortuo erant mortifera, et post Apostoli non utebantur eis vere, id est tanquam cærimonialibus, sed propter piam simulationem, ne Judæos scandalizarent. Quod vero legitur, ut gentiles conversi abstinerent se a sanguine, suffocato, etc., ideo factum est, ut simul coalescerent et crescerent conversi ex Judæis et gentibus. Quo facto, cessavit illud edictum.
Footnotes
Chapter 273 of 761