Skip to the text

Articulus 111

  1. De præceptis judicialibus. 2. Et an sint figuralia. 3. De duratione, 4. et de distinctione ipsorum.

  2. QUEMADMODUM demum præcepta moralia vim obligandi sortita sunt ex ipso naturalis rationis dictamine;1 sic illa præcepta judicialia appellantur, quæ obligant ex institutione aliqua, vel divina vel humana, ad instituendum actus humanos secundum justitiam. Hæc nempe præcepta secundum se et absolute considerata, non habent rationem debiti vel indebiti, sed solum ex superioris determinatione.

  3. Denique præceptum dicitur figurale dupliciter, scilicet: per se, et sic præcepta cærimonialia sunt figurativa; et ex consequenti, et sic præcepta judicialia veteris legis sunt figurativa, in quantum universus status Israeliticæ plebis, cui sunt data, exstitit status novi Testamenti figurativus. Præcepta enim cærimonialia immediate et principaliter data sunt ad aliquid figurandum, ut patuit; sed præcepta judicialia immediate collata sunt ad constituendam inter homines justitiæ æqualitatem.

  4. At vero ex his atque prædictis colligitur, quod aliter cessaverunt post Christi adventum præcepta cærimonialia veteris legis, et aliter judicialia. Nam præcepta cærimonialia quum sint principaliter figurativa, post divulgationem evangelicæ legis, non solum sunt mortua, sed etiam mortifera. Præcepta vero judicialia tempore gratiæ mortua sunt, sic quod vim obligandi non habent ex se, nec ex veteris legis mandato; non autem mortifera: possunt enim servari sine peccato, si a rege vel principe jubeantur, dummodo non præcipiantur quasi obligantia ex institutione veteris legis. Oportebat autem ista præcepta mutari in Christo, quoniam status populi est mutatus. Nam in Christo esse non debet distinctio Judæi et Græci, id est gentilis, ut ante.2

  5. Insuper, in omni lege necesse est esse distinctionem ordinatam præceptorum: alias ipsa confusio utilitatem præcepti excluderet. Præcepta ergo judicialia veteris legis distinctionem accipiunt secundum distinctionem ordinationis humanæ. Potest autem in populo inveniri quadruplex ordo, videlicet: principis ad subjectos; secundus, populi ad invicem; tertius, populi indigenæ ad extraneos; quartus, ad domesticos. Præcepta igitur veteris Testamenti judicialia secundum hos quatuor ordines differunt. Nam quædam concernunt principes, quomodo agere et revereri debeant: et hæc est una pars præceptorum judicialium. Alia pertinent ad concives ad invicem, scilicet circa emptiones et venditiones, pœnas et judicia: et hæc est secunda pars præceptorum istorum. Alia dantur contra adversarios, vel circa personas extraneas, utpote de susceptione peregrinorum et advenarum: hæc vero est tertia pars præceptorum judicialium. Nonnulla quoque dantur et spectant ad curam et regimen domesticæ rei, ut de servis, filiis atque uxoribus: hæc igitur quarta est pars præceptorum judicialium.

Footnotes

  1. Quæstio 104. ↩

  2. Rom. x, 12. ↩

Chapter 274 of 761