Skip to the text

Articulus 112

De rationibus prœdictorum prœceptorum judicialium.

ORDINAVIT præterea lex modum constituendi regem seu principem:1 ut scilicet de gremio populi sui esset, et ab omnibus eligeretur, essetque gnarus et prudens ac sapiens. Verumtamen, quoniam Deus specialiter populum Judæorum protexit in omnibus, ideo ordinationem et ordinationis modum summi principis sibi retinuit, nec formam distribuit. Nec eis regem a principio dedit, quoniam Judæi crudeles et avari erant, et ideo non eis utile fuit regem habere. Nam rex propter magnam potestatem sibi collatam, cito tyrannus et spoliator efficitur, maxime si ad protervitatem et avaritiam pronus sit. — Rursum, lex Moysis statuit modum regiminis populi inter se sub principe, et etiam ad se ipsum, prohibendo principibus ne munera diligant, de numero testium, de emptione et venditione. Præcepit autem lex ut pro ove una furata quatuor redderentur, quoniam oves faciliter perdi possunt, nec est facile eas custodiri a furto, quoniam pascuntur in agris. Et hoc in bobus facilius potest contingere, scilicet ut rapiantur vel furentur: ideoque pro uno bove furato, jubentur quinque reddi. — Denique, data sunt Judæis præcepta judicialia quoad extraneos, scilicet quomodo se debeant habere ad extraneos, et cum eis vel inter eos amicabiliter conversari; et ut hostibus primo pacem offerrent, quibus non consentientibus, fortiter et confidenter dimicarent, sacerdote eos hortante. — Præterea, in conversatione domestica tres combinationes exsistunt, scilicet domini ad servum, viri ad conjugem, patris ad filium. Et quantum ad omnia hæc, convenientia traduntur præcepta circa domesticos.

Footnotes

  1. Quæstio 105. ↩

Chapter 275 of 761